Transcription(s) de cette page

Dédicace [page 4] (français)

C. PLINIUS TACITO SUO S.
PEtis ut tibi auumculi mei exitum scribam, quo uerius tradere posteris possis. Gratias ago.Nam ui-
deo morti eius si celebretur à te, immortalem gloriam esse propositam. Quamuis enim pulcherri-
marum clade terrarum, ut populi, ut urbes, memorabili casu quasi semper uicturus occiderit, quamuis
ipse plurima scripserit, plura tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum æternitas adder. Equidē bea-
tos puto, quibus deorum munere datum est, aut facere scribenda, aut scribere legenda : beatissimos ue-
ro, quibus utrunque. Horum in numero auunculus meus & suis libris & tuis erit. Quo libētius suscipio,
deposco etiam quod iniungis. Erat Miseni, classemque imperio præsens regebat. Calend. Nouembris ho
ra fere septima, mater mea indicat ei apparere nubem inusitata & magnitudine & specie. Surgit ille,
ut è sole solebat, frigida gustata : iacens enim studebat. Poposcit soleas, ascendit locum, ex quo maxi-
me miraculum illud conspici poterat. Nubes, incertum procul intuentibus ex quo monte, Vessuuium
fuisse postea cognitum est, oriebatur : cuius similitudinem & formam non alia magis arbor, que pinus ex
presserit. Nam longissimo uelut trunco efflata in altū, quibusdam ramis diffundebatur. Credo quia re-
centi spiritu euecta, dein senescente eo destituta, aut etiam pondere suo uicta, in latitudinem uanesce-
bat, candida interdum, interdum sordida & maculosa, prout terram cineremue sustulerat. Magnum id
propiusque noscendum, ut eruditissimo uiro, uisum est. Iubet liburnicam aptari, mihi si uenire unà uel-
lem facit copiam. Respondi, studere me malle : & fortè ipse quod scriberem dederat. Egrediebatur do-
mo, accepit codicillos Retinæ classiarij imminente periculo exterriti : nam uilla ea subiacebat, nec ulla
nisi nauibus fuga, ut se tanto discrimini eriperet orabat. Uertit ille consilium, & quod studioso animo
inchoauerat, obit maximo. Deducit quadriremes, ascendit ipse, non Retinæ modo, sed multis (erate-
nim frequens amœnitas oræ) laturus auxiliū : properat illuc cunde alij territi fugiunt, rectumque cursum,
rectaque gubernacula in periculū tenet, adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus, omnes figuras
ut deprehenderat oculis, dictaret enotaretque. Iam nauibus cinis inciderat : quo propius accederet, cali-
dior & densior : iam pumices etiam, nigrique & ambusti & fracti igne lapides : iam uadum subitū, ruinaque
montis littora obstantia. Cunctatus paulum, an retro flecteret, mox gubernatori ut faceret monenti :
Fortes, inquit, fortuna iuuat : Pomponianum pete. Stabijs erat, perueneratque sinu medio. Nam sensim
circumactis curuatisque littoribus mare infunditur. Ibi quanquam non dum periculo appropinquante,
conspicuo tamen, & cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naues, certus fugæ, si cōtrarius uen
tus resedisset. Quo tunc auunculus meus secundissimo inuectus, complectitur trepidantem, consola-
tur, hortatur : utque timorem eius sua securitate Ieniret, deferri se in banlineū iubet : lotus accubat, cœnat,
atque hilaris aut (quod æque magnum est) similis hilari. Interim è Vesuuio monte pluribus locis latissi-
me Hammæ atque incendia relucebant, quorum fulgor & claritas tenebras noctis excipiebat. Ille agre-
stium trepidatione igni relictas desertasque uillas per solitudinem ardere, in remedium formidinis dicti
tabat. Tum se quieti dedit, & quieuit uerissimo quidē somno. Nam meatus animæ, qui illi propter am-
plitudinem corporis grauior & sonantior erat, ab ijs qui limini obuersabātur, audiebatur. Sed area, ex
quad diæta adibatur, ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mo
ra esset, exitus negaretur. Excitatus procedit, seque Pōponiano, cæterisque qui peruigialarāt reddit : in com
mune consultant, intra tectane subsistant, an in aperto uagentur : nam crebris uastisque tremoribus tecta
nutabant, & quasi emota sedibus suis, nunc huc, nunc illuc abire aut referri uidebantur. Sub dio rursus-
quanquam leuium exesorumque pumicum casus metuebatur, quod tamen malorum collatio elegit. Et
apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorē timor uicit. Ceruicalia capitibus imposita linteis
constringunt. Id munimentum aduersus incidentia fuit. Iam dies alibi, illic nox omnibus nocitbus ni-
grior densiorque quam tamen faces multæ uariaque lumina soluebant. Placuit egredi in littus, & ex proxi
mo aspicere, quid iam mare admitteret, quod adhuc uastum & aduersum permanebat. Ibi super abie-
ctum linteum recubans sedit, atque iterum frigidam poposcit, hausitque. Deinde flammæ, flammarumque
prænuncius odor sulphuris alios in fugam uertunt, excitant illum, qui innixus seruis duobus assurre-
xit, & statim concidit (ut ego coniecto) crasiore caligine spiritu obstructo, clausoque stomacho, qui illi
natura inualidus & angustus, & frequenter intus æstruans erat. Ubi dies redditus, is ab eo quem nouis-
sime uiderat tertius, corpus inuentum integrum, illæsum, opertumque ut fuerat indutus. Habitus corpo
ris quiescenti quàm defuncto similior. Interim Miseni, ego & mater. Sed nihil ad historiam, Nectu a-
liud quàm de exitu eius scire uoluisti : finem ego faciam. Unum adijciam : omnia me, quibus interfue-
ram, quæque statim, cum maxime uera memorantur, audieram, perfecutum. Tu potissima excerpes. A-
liud est enim epistolam, aliud historiam, aliud amico, aliud omnibus scribere. \Vale./

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00