Transcription(s) de cette page

Livre II page 1 (français)

[page 1]
C. PLINII SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER SECUNDUS

An finitus sit mundus, & an unus. \CAP.I/

MUNDUM, & hoc quod nomine alio cælū appellare libuit, cuius
circunflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, æter-
num, immensum, neque genitum, neque interiturum unquā. Hu-
ius extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanæ
coniectura mentis. Sacer est, æternus, immensus, totus in toto,
imò uero ipse totum : finitus, & infinito similis : omnium rerum
certus, & similis incerto : extrà, intrà, cuncta complexus in se,
idemque rerum naturæ opus, & rerum ipsa natura. Furor est,
mēsuram eius animo quosdā agitasse, atque prodere ausos : alios
rurfus occasione hinc sumpta, aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut toti-
dem rerum naturas credi oporteret : aut, si una omnes incubaret, totidē tamen soles,toti
demque lunas, & cætera etiam in uno & immensa & innumerabilia sidera : quasi non ea-
dem quæstione semper in termino cogitatiōis occursura, desiderio finis alicuius : aut, si
haec infinitas naturæ omnium artifici possit assignari, nō illud idem in uno facilius sit in
telligi, tanto præsertim opere. Furor est, protecto furor, egredi ex eo : & tanquā interna
eius cuncta planè iam sint nota, ita scrutari extera : quasi uero mensuram ullius rei possit
agere, qui sui nesciat : aut mens hominis uidere quæ mundus ipse non capiat.
De forma eius. \Cap. II/
Formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse, nomen in primis & cōsensus
in eo mortalium, orbem appellantium, sed & argumenta rerum docent : non solum
quia talis figura omnibus sui partibus uergit in sese, ac sibi ipsa tolerāda est, seque inclu-
dit & continet, nullarum egens compaginum, nec finem aut initiū ullis sui partibus sen
tiens, nec quia ad motū quo subinde uerti debeat (ut mox apparebit) talis aptissima est :
sed oculorum quoque probatione, quod conuexus mediusque quacunque cernatur, quum
id accidere in alia non possit figura. De motu eius. \Cap. III/
HAnc ergo formā eius, æterno & irrequito ambitu inenarrabili-celeritate, uiginti-
quatuor horarū spatio circumagi, solis exortus & occasus haud dubiū reliquere.
An sit immensus, & ideo sensum auriū facile excedēs, tantæ molis rotatæ uertigine assi
dua sonitus, non equidem facile dixerim, non hercle magis que circumactorum simul tin
nitus siderum, suosque uoluentium orbes : an dulci quidem & incredibili suauitate cōcen
tus, nobis qui intus agimus, iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus. Esse innu
meras ei effigies animalium rerumque cunctarum impressas, nec (ut in uolucrū notamus
ouis) leuitate cōtinua lubricū corpus, quod clarissimi autores dixere tenerū argumētis
indicatur : quoniā inde deciduis rerum omniū seminibus, innumeræ, in mari præcipue,
ac plerūque cōfusis mōstrificæ gignantur effigies. Præterea uisus probatione, alibi plau
stri, alibi ursi, tauri alibi, alibi literæ figura, candiodore medio super uerticem circulo.
Cur mundus dicatur. \Cap. IIII/
EQuidem & consensu gentium moueor. Nam quem ήοσ μομ Græci nomine orna-
Menti appelauerunt, cum nos à nos à perfecta absolutaque elegantia, mundum. Cælum
Quidem haud dubie, cælati argumento diximus, ut interpretatur M. Varro. adiuuatre
Rum ordo, descripto circulo, qui signifer uocatur, in duodecim animaliū effigies : & per
Illas solis cursus, congruens tot seculis, ratio.
\a/ \De qua/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00