Transcription(s) de cette page
Livre II page 4 (français)
[Page] 4 C. PLINII NATURALIS
rium mundo agere cursum, id est læuum, illo semper in dexterā præcipiti. Et quāuis assi
dua conuersione immēsæ celeritatis attolantur ab eo, rapiāturque in occasum, aduerso ta-
men ire moru per suos quæque passus : ita sieri, ne cōuolutus aer, candem in partē, æterna
mundi uertigine, ignauo globo torpeat, sed sindatur aduerso siderum uerbere discretus
& digestus. Saturni aūt sidus gelidæ ac rigentis esse naturæ, multoque ex eo inferiorem Io
uis circulum, & ideo motu celerioris duodenis circumagi annis. Tertium Martis, quod
quidā Herculis uocant, ignei, ardentis à solis uicinitate, binis ferè annis cōuerti. Ideoque
huius ardore nimio, & rigore Saturni, interiectum ambobus, ex utroque tēperari Iouem,
salutaremque sieri. Deinde solis meatum esse partium quidem trecentarum sexaginta : sed
ut obseruatio umbrarum eius redeat ad notas, quinos annis dies adijci, superque quartam
partem diei. Quā ob causam quinto anno unus intercalaris dies additur, ut temporum
ratio solis itineri congruat. Infra solem ambit ingens sidus appellatum Ueneris, alterno
meatu uagum, ipsisque cognominibus æmulum solis ac lunæ. Præueniens quippe & ante
matutinum exoriens, luciferi nomen accipit, ut sol alter, diem maturans : contrà ab occasu
refulgens nuncupatur Uesper, ut prorogans lucē, uicemque lunæ reddens. Quam naturā
eius Pythagoras Samius primus deprehendit, olympiade circiter quadragesima secun-
da, qui fuit urbis Romæ annus centesimus quadragesimus secundus. Iam magnitudine
extra cūcta alia sidera est : claritatis quidem tantæ, ut unius huius stellæ radijs umbre red
dantur. Itaque & in magno nominū ambitu est. Alij enim Iunonis, alij enim Isidis, alij Ma
tris deûm appellauere, Huius natura cuncta generantur in terris. Nanque in alterutro ex-
ortu genitali rore cōspergens, nō terræ modo cōceptus implet, uerum animantiū quoque
omnium stimulat. Signiferi aūt ambitūperagit tercenis & duodequinquagenis diebus
ab sole nunquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timeo placet ? Si-
mili ratione, sed nequaque magnitudine aut ui, proximū illi Mercurij sidus, à quibusdam
appellatū Apollinis, inferiore circulo fertur nouē diebus ocyore ambitu, modo ante so-
lis exortum, modo post occasum splendens, nunquam ab eo uiginiti tribus partibus re-
motior ut hic idem & Sosigenes docēt. Ideo & peculiaris horum siderum ratio est, neque
cōmunis cum supradictis. Nanque ea & quarta parte cæli à sole abesse & tertia, & aduer-
sa soli sæpe cernuntur, maioresque alios habent cuncta plenæ cōuersionis ambitus, in ma-
gni anni ratione dicendos. De lunæ natura. \Cap. IX/
SEd omnium admirationem uincit nouissimū sidus, terrisque familiarissimū, & in tene
brarum remedium ab natura repertum, lunæ. Multiformi hæc ambage torsit inge-
nia cōtemplantium, & proximum ignorari maxime sidus indignatium, crescens sem-
per aut senescens. Et modo curuata in cornua,modo æqua portione diusa, modo sinua-
ta in orbem, maculosa eademque subito prænitens, immensa orbe pleno, ac repente nulla :
aliâs pernox, aliâs sera, & parte diei solis lucē adiuuans : deficiens, & in defectu tamē con-
spicua :quæ mensis exitu latet, cum laborare non creditur. Iam uero humilis & excelsa, &
ne id quidem uno modo, sed aliâs admota cœlo, aliâs contigua montibus : nunc in aquilo
nē elata, nūc in austros deiecta : quæ singula in ea deprehendit hominum primus Endy-
mion, & ob id amore eius captus fama tradit. Non sumus profecto grati erga eos, qui la-
bore curaque lucem nobis aperuere in hac luce : miraque humani ingenij peste, sanguinem
& cædes condere annalibus iuuat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.
Proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, uicenis dieb. septenisque & tertia diei par-
te peragit spatia eadem, quæ Saturni sidus altissimum triginta (ut dictum est) annis.
Deinde morata in coitu solis biduo, cū tardissime, à tricesima luce rursus ad easdē uices
exit : haud scio an omnium quæ in cælo pernosci potuerunt magistra. In duodecim men-
sium spatia oportere diuidi annum : quando ipsa toties solem, redeuntem ad principia,
consequitur. Solis fulgore eam ut reliqua sidera tegi. Siquidem in totum mutuata ab
\eo luce/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00