Transcription(s) de cette page
Livre II page 7 (français)
HISTORIAE LIBER II [Page] 7
Ri exoriuntur usque ad quos diximus terminos. Ab his retrogradiūtur ad solem, & occasu
uespertino delitescūt. Ueneris stella & stationes duas, matutinā uespertinamque, ab utro-
que exortu facit, à longissimis distātiæ suæ finibus : Mercurij stationes breuiore momen
to, quàm ut deprehendi possit. Hæc est luminū occultationūque ratio, perplexiore motu,
multisque inuoluta miraculis. Siquidem magnitudines suas & colores mutant, & eædem
ad septentrionē accedunt, abeuntque ad austrum, terrisque propiores aut cælo repente cer
nuntur : in quibus aliter multa quàm priores tradituri, fatemur ea quoque illorum esse mu
neris, qui primi quærendi uias demōstrauerint : modo ne quis desperet secula proficere
semper. Pluribus de causis hæc omnia accidunt : prima circulorum, quos Græci absidas
in stellis uocant : etenim Græcis utēdum erit uocabulis. Sunt autem hi sui cuique earum,
alijque quàm mundo : quoniam terra à uerticibus duobus, quos appelauerunt polos, cen
trum cæli est, necnon signiferi, oblique inter eos siti. Omnia autem hæc constant ratione
circini semper indubiata. Ergo ab alio cuique centro absides suæ exurgunt. Ideoque diuer-
sos habēt orbes, motusque dissimiles, quoniā interiores absidas necesse est breuiores esse.
Quare eadem alias inferiora uideantur. \Cap. XVI/
IGitur à terræ cētro absides altissimæ sunt, Saturno in scorpione, Ioui in uirgine, Mar
ti in leone, Soli in geminis, Ueneri in sagittario, Mercurio in capricorno, medijs omni
um partibus. Et cōtrario ad terræ centrum humillimæ atque proximæ. Sic fit, ut tardius
mouere uideantur cum altissimo ambitu feruntur : non quòd accelerent tardentue natu-
rales motus, qui certi ac singuli sunt illis : sed quia deductas ab summa abside lineas, co-
artari ad centrum necesse est, sicut in rotis radios : idemque motus aliâs maior, aliâs minor,
centri propinquate sentitur. Altera sublimitatum causa, quoniam à suo centro absidas
altissimas habēt in alijs signis. Saturnus in libræ parte uicesima, Iupiter cancri quintade-
cima, Mars capricorni uicesima octaua, Sol arietis uicesimanona, Uenus pisciū decima-
sexta, Mercurius uirginis decima quinta, Luna tauri quarta. Tertia altitudinū ratio, cæli
mensura non circuli intelligitur, subire eas aut descendere per profundū aeris, oculis exi
stimantibus. Huic connexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est. Per hunc stelle
quas diximus errātes, ferūtur. Nec aliud habitatur in terris, quàm quod illi subiacet. Reli
qua à polis squalent. Ueneris tātum stella excedit eum binis partibus. Quæ causa intelli-
gitur efficere, ut quædam animalia & in desertis mundi nascātur. Luna quoque per totā la
titudine eius uagatur, sed omino nō excedens eum. Ab his Mercurij stella laxissime, ut
tamen è duodenis partibus (tot enim sunt latitudinis) nō amplius octonas pererret, neque
has æqualiter, sed duas medio eius, & supra quatuor, infra duas. Sol deinde medio fer-
tur inter duas partes flexuoso draconū meatu inæqualis : Martis stela quatuor medias,
Iouis mediā & super eam duas, Saturni duas ut sol. Hæc erit latitudinū ratio ad austrum
Descendentiū, aut ad aquilonem subeuntium. Hac constare & tertiā illam à terra subeun
Tium in celum, & pariter scandi eam quoque existimauere plerique falso : qui ut coarguātur,
Aperienda est subtilitas immensa, & omnis eas complexa causas. Conuenit stellas in oc-
Casu uespertino proximas esse terræ & latitudine & altitudine : exortusque matutinos in
Initio cuiusque fieri : stationes in medijs latitudinum articulis, que uocat ecliptica. Perin de
Confessum est motū augeri, quandiu in uicino sint terræ : cum abscedant in altitudinē, mi
Nui. Quæ ratio lunæ maxime sublimitatibus approbatur. Æque nō est dubium, in exor
Tibus matutinis etiam numerū augeri, atque à stationibus primis tres superiores diminui
Usque ad stationes secundas. Quæ cum ita sint, manifestum erit ab exortu matutino lati-
Tudines scandi, quoniā in eo primum abitu incipiāt parcius adijci motus : in stationibus
Uero primis & altitudine subire, quoniā tum primū incipiant detrahi numeri, stellæque re
Troire. Cuius rei ratio priuitam reddēda est. Percuassæ in qua diximus parte,& triangulo
Solis radio inhibētur rectum agere cursum, ignea ui leuantur in sublime. Hoc nō pro-
\a4/ \tinus/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00