Transcription(s) de cette page
Livre II page 31 (français)
HISTORIÆ LIBER II [Page] 31
ingustabili, aliâs ōmi bitumine dilutius. Sed quis hæc miretur. in medio mari Hiera insu
la Æolia iuxta Italiā cū ipso mari arsit per aliquot dies sociali bello, donec legatio senatus
piauit. Maximo tamen ardet incendio Theon ochema dictum. Æthiopum iugum, tor-
rentesque solis ardoribus flāmas egerit. Tot locis tot incendijs rerū natura terras cremat.
Ignium per se miracula. \Cap. CVII/
PRæterea cum sit huius unius elementi ratio fœcunda, seque ipse pariat, & minimis cre
scat scintillis, quid fore putandum est in tot rogis terræ. Quæ uo
racitatem in toto mundo auidissimā sine damno sui pascit. Addant ijs sidera innumera,
ingensque sol, Addātur humani ignes, & lapidū quoque insiti naturæ, attrita inter se ligna,
iam nubiū & origines fulminū. Excedit profecto omnia miracula, ullū diē fuisse quo nō
cuncta cōflagrarēt : cū specula quoque cōcaua aduersa solis radijs facilius etiā accēdantur,
que ullus alius ignis. Quid que innumerabiles paruu, sed naturales scatent. In Nymphæo
exit è petra flamma quæ pluuijs accēditur. Exit & ad aquas Scātias. Hæc quidē inualida
cum transit, nec longe in alia materia durans. Uiret æterno hunc fontē igneū contegens
fraxinus. Exit in Mutinensi agro statis Uulcano diebus. Reperit apud autores, subiectis
Ariciæ aruis, si carbo deciderit, ardere terrā. In agro Sabino & Sidicino unctū flagrare
lapidē. In Salentino oppido Egnatia, imposito ligno in saxum quoddā ibi sacrum, proti-
nus flāmam existere. In Laciniæ Iunonis ara sub dio sita, cinerē immobilem esse, perflan-
tibus undique procellis. Quin & repētinos ignes existere, & in aquis, & in corporibus e-
tiam humanis. Trasimenum lacum arsisse totum : Seruio Tullio dormienti in pueritia, ex
capite flammam emicuisse : L. Marcio in Hispania interemptis Scipionibus cōcionanti,
& milites ad ultionem exhortāti, arsisse simili modo, Ualerius Antias narrat. Plura mox
& distinctius. Nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula. Ue-
rum egressa mens interpretationē naturæ, festinat legentiū animos per totū orbē, uelu-
ti manu ducere. Terræ uniuersæ mensura, longitudo & latitudo. \Cap. CVIII/
PArs nostra terrarū, de qua memoro, ambienti (ut dictum est) oceano uelut innatans,
longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est, ab India ad Herculis columnas Gadi-
bus sacratas, octuagies quinquies cētena septuaginta octo M. pass. ut Artemidoro auto
ri placet. Ut uero Isidoro, nonagies octies cētena & decē & octo M. Artemidorus adij-
cit amplius, à Gadibus circuiti sacri promōtorij ad promontoriū Artabrū, quò longissi
me frōs procurrit Hispaniæ, octingēta M. nonagintunū. Id mēsuræ, duplici currit uia.
A Gange amne ostioque eius, quo se in eoum oceanum effundit, per Indiā Parthyenemque
ad Myriandrū urbē Syriæ, in Issico sinu positā, quinquagies bis cētena, quindecim M.
pass. Inde proxima nauigatione Cyprū Insulam, Patara Lyciæ, Rhodū, Astypalæam in
Carpathio mari insulas, Laconicæ Tænarū, Lilybæū Siciliæ, Calarim Sardiniæ, tricies
quater cētena, quiquaginta M. Deinde Gades quatuordecies cētena & quinquaginta
M. pass. Quæ mensura uniuersa ab eo mari efficit octogies quinquies centena, lxxviij. m.
pass. Alia uia quæ certior, itinere terreno maxime patet, à Gange ad Euphratem amnem
quinquagies cētena M. p. & xxxi. Inde Cappadociæ Mazaca cc. M. xliiij. Inde per Phry-
giam, Cariam, Ephesum cccc. M. pass. xciij. Ab Epheso per Ægeū pelagus Delum du-
centa M. Isthmum ducenta duodecim M. Deinde terra & Laconico mari & Corinthia
co sinu Patras Peloponnesi ducentaduo M. quingenti : Leucadē lxxxvi. milia quingen-
ti : Corcyram totidem : Acroceraunia centum triginta duo milia quingenti : Brundusium
lxxx. sex milia quingenti : Romam ccc. milia lx. Alpes usque ad Cincomagnum uicum
dxviij M. Per Galliam ad Pyrenæos montes Illiberim quingenta quinquaginta sex M.
Ad oceanum & Hispaniæ oram trecenta trigintaduo M. Traiectu Gadis septem milia
quingenti. Quæ mensura Artemidori ratione efficit octuagiessexies centena octoginta-
quinque. Latitudo autē terræ à meridiano situ ad septentriones, dimidio ferè minor colli-
gitur, quinquagies quater cētena sexaginta duo milia. Quo palàm sit, quantum & hinc
\c 4/ \uapor/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00