Transcription(s) de cette page

033 (latin)

sanctissimum dominum nostrum, pro sanandis Christi ovibus, unum aut etiam plureslegatos quamprimum destinaturum , sed et multa non modo quae in
praeparatoriis praedictis continentur, verum etiam quaecumque ad hanc
rem facere viderentur, omnino esset missurum.

Etsi autem sua sanctitas non plurimum mirari et dolere potest,
istum conventum , ita repente et adeo brevi dato ad providendum tera-
poris spatio, fuisse indictum, et vix minima quoque portio eorum
quae illuc mittenda requiruntur, praeparare posset : tamen non praete-
rea sanctitas sua fidei causae pro viribus suis déesse intendit.

Et proptërea acceptis litteris reverendissimi et illustrissimi car-
dinalis Farnesii legati , nec non reverendorum nunciorum apud se-
renissimos imperatorem et regem Ferdinandum pro sanctitate

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00