Transcription(s) de cette page

054 (latin)

8° Item, necesse est ut ad manus habeantur articuli in dieta Au-
gustensi 1 condemnati per Caesarem Carolum, et ab his recedendum
non erit.

9° Cum autem verisimile sit quod adversarii, ut sunt viperae in
domo Dei domesticae et astutae vulpeculae t quod sub specie et pelle ovina venturi sunt et nihil aliud praetensuri quam forsan ut sacerdotibus liceat uxores ducere, communionem sùb utraque permittere, monachatum abrogare , ex monasteriis scholas et hospitalia erigere , et jugum apostolicae sedis excutere : ad quod advertendum, non oportet admittere quod antea factum est, utpote quod catholici doctores prohibiti sint adversariorum haereses, impietates et errores enumerare;

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00