Transcription(s) de cette page

056 (latin)

4° Ut in promptu habeatur Apologia contra mendacia Phi-
lippi Melanchthonis.
1 1° His omnibus ad manus habîtis, propitium et omnino neces-
sarium eritut, de articulo in articulum, de puncto adpunctum, ir-
rogetur ab eis num a tam gravibus et abominabilibus haeresibus et
erroribus discedere velint, necne; quod si discedere nolint, vix est
quod juxta petita eorum fieri debeat tractatus aliquis.

12° Quod si confessi fuerint illas impietates et haereses, praeter
eorum opinionem ac notitiam, praedicatas esse et scriptas, jam con-
veniens erit ut primo retractent et revocent auctores atque eos,
cum libris et haeresibus damnent et agnoscant ; alioqui, cum tôt mil-
lena exemplaria per eos édita sunt, haereses perpetuo manebunt, et
ex cordibus nunquam eruentur.

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00