Transcription(s) de cette page

Avis aux lecteurs (français)

SIGISMUNDUS GELENIUS LECTORI S.
Tametsi editionibus superioribus ueteres potissimum manuscriptos codices secutus sim, ta
men ut estres sollicita demerendi doctos studium, itane offendantur eorum iudicia, vix mihi sa
tis fidens αύθις αύ cadem uetusta exemplaria consulere non sum grauatus. nec opera pœnituit, quόd
hac nouissima collatione animaduerti, quàm parum antea uel mihi uel alijs reliquum fecerim. de
prehensa tamen sunt quædam præsertim in geographicis, maxime in prouinciarum descriptioni
bus, quod adhibito Ptolemæo et Antonini itinerario factum est euidentius. In cæteris libris non
multa grauioris momenti mutate sunt, quorum aliquot in Annotationes nostras retulimus. Sed mi
nutiora quædam, quale fuerit addita detractáue præpositio, aut ordo luxatus, quæ prius in grauio
ra intentos neseio quomodo fefellerant, pene per singulas occurebant paginas. Itaque his quoque
medicinam attuli, ut hac diligentia me simul atque Plinium àsimilivexatione redimerem in poste
rum, hoc te lector latere nolui. Bene uale et fruere.

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00