Transcription(s) de cette page
Dédicace [page 1] (français)
REVERENDISSIMO PRAE-
SULI, ET ILLUSTRISS. PRINCIPI STANISLAO TURZO, OLMU
Tzensi episcopo DES. ERASMUS ROTEROD. S. D.
HABENT hoc egregia magnorum artificum opera, præsul ornatis-
sime, ut non solum nobilitent autores suos, quorum auspicijs im-
pendijsue nata sunt, aut quibus dicata fuerant : uerumetiam om-
nes, quicunque uel in absoluendo, uel in farciendo portionem ali-
quam industriæ suæ contulerunt. Quorundam etiam æmulatio
quamuis parum felix, tamen illustris fuit. Quis enim hodie nos-
set Mausolum Cariæ regulum, aut huius coniugem Artemisiam,
quis Scopam, Bryacem, Timotheum, Leocharem, aut Pithim,ni-
si Mausoleum opus longe celebratissimum omnibus samam dedisset immortalē, quum
ipsum sese ab iniuria temporis exendentis omnia, uindicare non potuerit. Nullum hodie
uestigiū extat operosi tabernaculi quod condidit Moses, aut celeberrimi quondam tem
pli quod Hierosolymis extruxit Solomon, Esdras restituit : & tamen semper uicturum
est in hominum memoria nomen laudati Beselehelis, & Hyram Tyriorum regis. Quin
& ipse Solomon, quamlibet alijs quoque nominibus inclytus, bonā magnāque gloriæ suæ
partē nobili debet ædificio. Solidior autē ueriorque gloria cōtingit ex his monumētis que
uitæ mortalium insignem aliquam adferunt utilitatem, que ex Æqyptiarum pyramidum
molibus, quæ præter opulentiæ barbaricæ stultam & ociosam ostentationē nihil habēt :
aut ex Labyrinthis, colossis, nodis inexplicabilibus, muscis tegentibus quadrigā, Dodo
næis lebetibus, heptaphonis porticibus, alijsque id genus argumentis, quæ delectant qui-
dem artis & ingenij miraculo, sed præterea nullo iuuant usu. Huiusmodi samam pariunt
autoribus suis uerius quàm gloriam. Nobilitatus est suo tauro æno Perillus, sed ut pre-
stiterit obscurū esse. Plus itaque ueræ laudis promeruerunt, qui extructis pontibus, portu
bus, thermis, & aquæ ductibus utilitatē cum operum magnificentia cōiunxerunt. E qui-
bus omnibus, si quod est præstantissimū eligas, quid ad hoc opus, quod nobis uiuum ac
spirans ingenij sui monumentū reliquit Plinius. Imò nō opus est, sed thesaurus, sed uere
mundus rerum omnium cognitu dignarum. Proinde non mirū si unum tot uiros nobi-
lutauit, hodieque nobilitat. Nemo fuit tam obscurus, quin illustris esse cœperit, posteaquā
huic operi manum admouit. Perierat nobis hoc diuinū munus, ni certatim à summis in-
genijs aduiligatū esset, ut ex ruinis penè deploratis orbi renasceret. Inter hos prima citra
controuersiā laus debetur Hermolao Barbaro, non tantū ob id quod primus omnium
facinus longe pulcherrimū ausus sit aggredi, uerū etiā quod cæterorū nemo unus plura
restituerit. Ac ne longū texā catalogon, inter plurimos qui Barbari exemplū sunt æmu-
lati, non instrennuā operā hic nobis nauauit Guilelmus Budæ, uir præter abslutam
eruditionē, exquisitæ diligētiæ. Post hūc Nicolaus Beraldus, homo supra peritiā huma-
narū literarū Mathematices etiam pulchre callens, quodque hic uel præcipuū erat, sani iu-
dicij, nō minore studio que religione uersatus est in hoc labore. Nuper omniū postremus
Ioannes Cæsareus in omni genere literarum exercitatissimus, non infelicem operā præ-
Stitit. Atque horum omnium quidem industriæ debemus, quòd Plinium habemus multo
Quàm antehac emendatiorem. Cæterum ut in picturis quibusdam artis exquisitæ, sem-
Per oculis contemplantiū offert sese noui quippiam quod admirētur, ita in emaculando
Plinio uersantibus, nunquā defuturū est quod farciendum sit. Ferstiuiter quidem dictum
Est à Plauto : Negocij sibi qui uolet uim comparare, nauim & mulierem haec duo compa-
Rato. Nam nullæ res magis duæ plus negocij habent. Idem ferio uereque dici potest, nun-
Quam ei defuturū negotium, qui in Plinio restituendo uelit operā sumere. Ut enim nihil
\A 2/ \aliud/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00