Transcription(s) de cette page

Dédicace [page 3] (français)

UM TERZUM EPISC. EPISTOLA
datior etiam Plinius exiret in manus hominū, hoc opera tuo nomini dedicare uisum est.
Scio quantū debeam incōparabili uiro fratri tuo Turzoni, quondam præsuli Uratisla-
uiensi, qui me tam procul semotum & splendidis xenijs, & amantissimis literis ad amici-
tiam prouocauit. Ab hoc ære alieno nō liberat mors creditoris. Memoriæ persoluendū,
quod ipsi persoluere nō licuit. Successisti in germani locum, iam semel atque iterum laces-
sens ad amicitiā. Est tibi res, amplissisme Præsul, cum homuncione planè uitreo. Subinde
periclitor. Proinde si deus dederit uitam longiorē, hanc arram esse putato, quæ adeo nō
liberat, ut obstrictiorem etiam reddat debitorem : sin minus, hoc erit argumentū, mihi fa
cultatem defuisse non animū hominis grati memorisque. Amplitudinem tuam seruet do-
minus Iesus. Basileæ. Anno ab orbe redempto M. D. XXV. Sexto Idus Feb.
C. PLINIUS CAECILIUS MARCO SUO S.
PErgratum est mihi quòd tam diligenter libros auunculi mei lectitas, ut habere omnes uelis, quæ-
rasque, qui sint. Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti, notū tibi faciam. Est enim
hæc quoque studiosis non inuicunda cognitio. De iaculatione equestri unus. Hunc cum præfectus alæ
militaret, pari ingenio curaque composuit. De uita Q. Pomponij Secūdi duo, à quo singulariter amatus,
hoc memoriæ amici quasi debitum munus exoluit. Bellorum Germaniæ uiginti, quibus omnia quæ
cum Germanis gessimus bella collegit. Inchoauit cum in Germaniæ militaret, somnio monitus. Adsti
tit enim ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniæ latissime victor ibi perijt. Commendabat
memoriā suam, orabatque ut se ab inuiria obliuonis asseret. Studiosi tres, in sex volumina proter am
plitudinem diuisi, quibus oratorē ab incunabulis instituit & perficit. Dubij sermonis octo scripsit sub
Nerone nouissimis annis, cum omne studiorū genus paulo liberius & erectius, periculosum seruitus
fecisset. A fine Ausidij Bassi XXXI. Naturæ historiarū XXXVII. Opus diffusum, eruditū, nec minus ua-
rium quàm ipsa natura. Miraris quòd tot uolumina, multaque in ijs tam scrupulosa, homo occupatus ab-
soluerit. Magis miraberis, si scieris illum aliquandiu causas actitasse, decessisse anno VI & L. medium
tempus distentū impeditumque quà officijs maximis, quà amicitia principum egisse. Sed erat acre inge
nium, incredibile studium, summa vigilantia. Lucubrare à vulcanalibus incipiebat, nō auspicandi cau
sa, sed studendi statim à nocte multa : hyeme uero ab hora septima, uel cum tardissime, octaua, sæpe se–
xta. Erat sanè somni parcissimi, nonnunquā etiam inter ipsa studia instantis, & deserentis. Ante lucem
ibatad Vespasianum imperatorem : nam ille quoque noctibus utebatur : indead delegatum sibi officiū.
Reuersus domum, quod reliquum temporis, studijs reddebat. Post cibum sæpe, quem interdiu leuem
& facilem veterū more sumebat, æstate, si quid ocij, iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpe
batque Nihil enim unquam legit, quod non excerperet. Dicere etiam solebat, nullum esse librū tam ma
lum, ut non aliqua ex parte prodesset. Post solem plerunque frigida laurabatur. Deinde gustabat, dormie
batque minimum. Mox quasi alio die studebat in cœnæ tempus. Super hanc liber legebatur, adnotaba-
tur, & quidem cursim. Memini quendam ex amicis, cum lector quædam pronunciasset perperā, reuo-
casse, & repeti coegisse. Huic auūculum meum dixisse : intellexeras nempe quum illi anuisset. Cur er-
go reuocabas decem amplius uersus hac tua interpellatione perdidimus. Tanta erat parsimonia tem-
poris. Surgebat æstate à cœna luce, hyeme intra primam noctis, sed tanquā aliqua lege cogente. Hæc
inter medios labores, urbisque fremitū. In secessu solum balinei tēpus studijs eximebatur. Cum dico bali
nei, de interioribus loquor. Nam dum distringitur tergiturque audiebat aliquid, aut dictabat. In itinere
quasi solutus cæteris curis, huic uni uacabat. Ad latus notarius cum libro & pugillaribus, cuius manus
hyeme manicis muniebantur, ut ne cæli quidem asperitas ullum studijs tempus eriperet. Qua ex cau-
sa Romæ quoque, sella uehebatur. Repeto me correptum ab eo cum ambularem : Poteras, inquit, has ho
ras nō perdere. Perire enim omne tempus arbitrabatur, quod sutdijs nō impartiretur. Hac intentione
totista uolumina peregit, electorumque cōmentarios CLX mihi reliquit, opisthographos quidem, & mi
nutissime scriptos : qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse, portuisse se cum procuraret
in Hispania, uendere hos commentarios Largio Licinio CCCC millibus nummûm, & tunc aliquanto
pauciores erant. Nónne uidetur tibi recordanti quantum legerit, quantū scripserit, nec in officijs ullis,
nec in amicitia principum fuisse. Rursus cum audis quid studij laboris impenderit, nec scripsisse satis,
nec legisse. Quid est enim quod non aut illæ occupationes impedire, aut hæc instantia non possit effi
cere. Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum uocant, qui si cōparer illi sum desidiosissimus. Ego
autem tantum, quem partim publica, partim amicorum officia distringunt. Quis ex istis, qui tota uita
literis assident, collatus illi, non quasi somno & inertiæ deditus erubescat. Extendi epistolam, quāuis
hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos scilicet libros reliquisset. Confido taem hæc
quoque tibi non minus grata, quàm ipsos libros futura, quæ te nō tantum ad legendos eos, uerumetiam
ad simile aliquid elaborandum possunt æmulationis stimulis excitare. \Vale./ \A 3/



Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00