Transcription(s) de cette page

Livre II page 2 (français)

[page] 2 C. PLINII NATURALIS

De quatuor elementis. \Cap. V/
NEc elementis uideo dubitari, quatuor ea esse. Igniū summū, inde tot stellarum
collucētium illos oculos. Proximū spiritus, quem Græci nostrique eodē uocabulo
aera appellā. Vitalē hunc, & per cuncta rerū meabilē, totoque consertu : huius ui suspen-
sam, cū quarto aquarū elemēto, librari medio spatio tellurē. Ita mutuo cōplexu diuersi-
tatis effici nexū, & leuia pōderib-inhiberi, quo minus euolēt : cōtraque grauia ne ruā, su
spendi leuibus in sublime tendentibus. Sic pari in diuersa nisu, ui sua quæque cōsistere, ir
requieto mundi ipsius cōstricta circuitu : quo semper in se currēte, imā atque mediā in to-
to esse terrā, eandēque uniuersi cardine stare pēdentē, librantē per quæ pēdeat : ita solam
immobilē circa eam uolubili uniuersitate, eandē ex omnib. necti, eidemque omnia inniti.
De septem planetis. \Cap. VI/
INter hanc cælumque eodem spiritu pendent, certis discreta spatijs, septem sidera, quæ
ab incessu uocamus erratiā, quum errent nulla minus ilis : eorū medius sol fertur am-
plissima magnitudine ac potestate : nec tēporum modo terrarumque, sed siderū etiā ipso
rum cælique rector. Hunc mundi esse totius animū, ac planius mentē, hunc principale na
turæ regimen, ac numē credere decet opera eius æstimātes. Hic lucem rebus ministrat,
aufertque tenebras : hic relique sidera occultat, hic uices temporū, annumque semper rena
scentem ex usu naturæ tēperat : hic cæli tristitiam discutit, atque etiam humani nubila ani
mi serenat : hic suum lumē cæteris quoque sideribus fœnerat, præclarus, eximius, ōmia in
tuens, omnia etiā exaudiens : ut principi literarum Homero placuisse in uno eo uideo.
De deo. \Cap. VII/
QUapropter effigiem dei, formāque quætere imbecillitatis humanæ reor. Quisquis
est deus (si modo est alius) & quacuque in parte, totus est sensus, totus uisus, totus au
ditus, totus animæ, totus animi, totus sui. Innumeros quidē credere, atque etiā ex uiruti-
bus uitijsque hominū, ut pudicitiam, cōcordiam, mentem, spem, honorem, clementiam, si
dem, aut (ut Democrito placuit) duos omino, Pœnam & Beneficium, maiorem ad so-
cordiam accedit. Fragilis & Laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suæ
memor, ut portionib. quisque coleret, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia alijs gēti-
bus, & numina in ijsdem innumerabilia reperimus, inferis quoque in genera descriptis,
morbisque & multis etiā pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiā
publice Febris fanum in palatio dicatū est, Orbonæ ad ædem larium ara , & Malæ for-
tunæ exquilijs. Quamobrē maior cælitū populus etiā que hominū intelligi potest, cum
singuli quoque ex semetipsis totidē deos faciāt, Iunones Geniosque adoptando sibi. Gen-
tes uero quædam animalia etiā, aliqua & obscœna, pro dijs habēt, ac multa dictu magis
pudenda, per fœtibos cibos & alia similia iurantes. Matrimonia quidem inter deos cre
di, tantoque æuo ex his neminē nasci, & alios esse gradæuos semperque canos, alios iuue-
nes atque pueros, atricolores, aligeros, claudos, ouo æditos, & alternis dieb. Uiuentes mo
rientesque, pueriliū propè deliramentorum est. Sed super omnē impudentiam, adulteria
inter ipsos fingi, mox iurgia & odia, atque etiam furtorum esse & scelerum numina. Deus
est mortali iuuare mortalem, & haec ad æternam gloriam uia : Hac proceres iere Roma-
ni : hac nunc cælesti passu cum liberis suis uadit maximus ōmis æui rector Vespasianus
Augustus, fessis rebus subueniens. Hic est uetustissimus referendi benemerētibus gra
tiam mos, ut tales numinibus adscribātur. Quippe & omnium aliorum nomina deorū,
& quæ supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Iouem quidem aut Mercu-
riū, aliterùe alios inter se uocari, & esse cælestem nomenclaturā, quis non interpretatio-
na naturæ fateatur. Irridendū uero, agere curā rerū humanarū, illud quicquid est sum-
mū. An ne tam tristi atque multiplici ministerio nō pollui credamus dubitemu sue. Vix
propè est iudicare, utrū magis cōducat generi humano, quando alijs nullus est deorum
\respectus/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00