Transcription(s) de cette page

Livre II page 5 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 5

eo luce fulgere, qualē in repercussu aque uolitare conspicimus. Ideo molliore & imperse
cta ui soluere tantum humorē, atque etiam augere, quē solis radij absumant. Idoe & inæ-
quali lumine aspici : quia ex aduerso demū plena, reliquis diebus tantū ex se terris osten-
dat, quantum ex sole ipsa cōcipiat. In coitu quidem non cerni quoniā haustū omnē lucis
auersa illò regerat, unde acceperit. Sidera uero haud dubie humore tereno pasci, quia
orbe dimidio nonnunque maculosa cernatur, scilicet non dum suppetente ad hauriēdum
ultrà iusta ui. Maculas enim non aliud esse, quàm terræ raptas cum humore sordes.
De defectu solis & lunæ, & de nocte. \Cap. X/
DEfectus autem suos & solis, rem in tota contemplatione naturæ maxime miram, &
ostento similem, eorum magnitudinum umbræque indices existere. Quippe manife-
stum est solem interuentu lunæ occultari, lunāque terræ obiectu, ac uices reddi, eosdem so
lis radios luna interpositu suo auferente terræ, terraque lunæ. Hac subeunte repētinas ob-
duci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari. Necque aliud esse noctem, quàm terre
umbram. Figuram autem umbræ similem metæ ac turbini inuerso, quādo mucrone tan
tum ingruat, neque lunæ excedat altitudinem, quoniam nullum aliud sidus eodem modo
obscuretur, & talis figura semper in mucronē deficiat. Spatio quidem cōsumi umbras,
indicio sunt uolucrum præalti uolatus. Ergo cōfinium illis aeris terminus, initiumque
ætheris. Supra Iunam pura omnia, ac diuturnæ lucis plena : A nobis aūt per noctem cer-
nūtur sidera, ut reliqua lumina è tenebris. Et propter has causas nocturno tempore defi-
cit luna. Stati autē atque menstrui non sunt utrique defectus, propter obliquitatē signiferi
lunæque multiuagos (ut dictum est) flexus, non semper in scrupulis partiu congruente si-
derum motu. De siderum magnitudine. \Cap. XI/
HÆc ratio mortales animos subdicit in cælum : ac uelut inde cōtemplantibus, trium
maximarū rerum naturæ partiū magnitudinem detegit. Non posset quippe totus
sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset que luna. Certior ex utraque uastitas so
lis aperitur, ut nō sit necesse amplitudinem eius oculorum argumētis atque cōiectura ani-
mi scrutari : immēsum esse : qui arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum
milia umbras paribus iaciat interuallis, tanque toto spatio medius. Et quia per æquinocti
um omnibus in meridiana plaga habitantibus, simul fiat à uertice : item quia circa solsti-
tialem circulum habitantium meridie ad septentionē umbræ cadant, ortu uero ad occa-
sum. Quæ fieri nullo modo possent, nisi multo que terra maior esset. Et quod montē Idam
exoriens latitudine exuperet, dextra læuaque large amplectens, presertim tanto discretus
interuallo. Defectus lunæ magnitudinem eius haud dubia ratione declarat, sicut terræ
paruitatem ipse deficiens. Nanque cum sint tres umbrarum figuræ, constetque, si par lumi-
ni sit materia quæ iactat umbrā, columnæ effigie iaci, nec habere finē : si uero maior ma-
teria quàm lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum, & simili modo infinita
longuitudo : si minor materia quàm lux, metæ existere effigiem in cacuminis finē desinen-
tem, talemque cerni umbram deficiente luna : palàm fit, ut nulla amplius reliquantur dubi-
tatio, superari magnitudine terram : Id quidem & tacitis ipsius naturæ indicijs. Cur enim
partitis uicibus anni brumalis abscedit, ut noctium capacitate terras reficiat, exusturus
haud dubie, & sic quoque exurens quadam in parte, tanta magnitudino est.
Quæ quis inuenerit in obseruationes cælesti. \Cap. XII/
ETrationē quidem defectus utriusque primus Romani generis in uulgus extulit Sul-
picius Gallus, qui cōsul cum M. Marcello fuit : sed tum tribunus militū solicitudine
exercitu liberato, pridie que Perseus rex superatus à Paulo est, in contionē ab imperato-
re productus ad prædicendam eclipsim, mox & cōposito uolumine. Apud Græcos aūt
inuestigauit primus omniū Thales Milesius, olympiadis xlviij. anno quarto, prædicto
solis defectu, qui Alyatte rege factus est, urbis conditæ anno clxx. Post eos utriusque
\a 3/ \sideris/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00