Transcription(s) de cette page
Livre II page 10 (français)
[Page] 10 C. PLINII NATURALIS
Eo spacio fieri, ut tam immensa eius magnitudo nō exurat terras. Plures aūt nubes non-
gentis stadijs in altiutdinē subire prodiderunt. Incōperta hæc & inextricabilia, sed tam
prodenda, que sunt prodita : in quis tamen una ratio geometricæ collectionis nunque falla-
cis possit nō repudiari, si cui libeat altius ista persequi. Nec ut mensura ( id ēm uelle penè
dementis ocij est) sed ut tantum æstimatio cōiectandi, constet animo. Nam cum trecen-
tis sexaginta & ferè sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum per
quē meat, semperque dimetiens tertiā partē ambitus, & tertiæ paulominus septimā colli-
gat, apparet dempta eius dimidia (quoniā terra centralis interueniat) sextā ferè partem
huius immēsi spacij, quod circa terrā circuli solaris animo cōprehenditur, inesse altitudi-
nis spacio, lunæ uero duodecimā, quoniā tāto breuiore que sol ambitu currit : ita ferri eam
in medio solis ac terræ. Mirū quò procedat improbitas cordis humani, paruulo aliquo
inuitata successu, sicut in supradictis occasionē impudētiæ ratio largitur : ausique diuinare
solis ad terram spacia, eadem ad cælum agunt, quoniā sit mediius sol, ut protinus mundi
quoque ipsius mensura ueniat ad digitos. Quantas enim dimentiens habeat septimas, tan-
tas habere circulum duo & uicesimas, tanque planè à perpendiculo mensura cæli constat.
Ægyptia ratio, quā Petosiris & Necepsos ostēdêre, singulas partes, in lunari circulo (ut
dictu est) minimo, triginta tribus stadijs paulo amplius patere colligit : in Saturni amplis-
simo duplum : in solis, quē mediū esse diximus, utriusque mensuræ dimidiū. Quæ cōputa-
tio plurimū habet pudoris : quoniā ad Saturni circulu, addito signiferi ipsius interuallo,
innumerabilis multiplicatio efficitur. De repentinis sideribus. \Cap. XXIIII/
REstant pauca de mundo, nanque & ipso cælo stellæ repente nascuntur. Plura ea-
rum genera.
De cometis & cælestibus prodigijs, natura & situ, & generibus corū. \Cap. XXV/
COmetas Græci uocāt, nostri crinitas, horrentes crine sanguineo, & comarū modo
in uertice hispidas. Iidem pogonias, quibus inferiore ex parte in speciē barbæ lon-
gæ promittitur iuba. Acontiæ iaculi modo uibrantur ocyssimo significatu. Hæc fuit de
qua quinto consulatu suo Titus Imperator Cæsar præclaro carmine prescripsit, ad hunc
diem nouissime uisa. Easdem breuiores & in mucronem fastigiatas, xiphias uocauere,
quæ sunt omniū pallidissimæ, & quodam gladij nitore, ac sine ullis radijs : quos disceus
suo nomini similis, colore autē electro, raros è margine emittit. Pithetes doliorum cerni-
tur figura, in cōcauo fumidæ lucis. Ceratias cornus speciē habet, qualis fuit cum Græcia
apud Salamina depugnauit. Lampadias ardētes imitatur faces : Hippeus equinas iubas
celerrimi motus, atque in orbem circa se euntes. Fit et candidus cometes, argēteo crine, ita
refulgēs, ut uix cōtueri liceat, specieque humana dei effigiem in se ostendens. Fiunt & hir
ti uillorum specie, & iuba aliqua circundati. Semel adhuc iubæ effigies mutata in hastam
est, olympiade centesimao octaua, urbis anno tricentesimo nonagesimo octavo. Breuissi-
mum quo cernerentur spacium, septem dierum annotatum est, longissimum octoginta.
Mouentur autem alij errantium modo, alij immobiles hærent. Omnes fermè sub ipso
septentrione, aliqua eius parte non certa, sed maxime in candida, quæ lactei circuli no-
men accepit. Aristoteles tradit & simul plures cerni, nemini cōpertum alteri, quod equi
dem sciā. Uentos aūt ab ijs graues æstusque significari. Fiunt & hybernis mensibus, & in
austrino polo, sed ibi citra ullum iubar : Diraque cōperta Æthiopum & Ægytpi populis,
cui nomen æui eius rex dedit Typhon, ignea specie, ac spiræ modo intorta, uisu quoque
toruo, nec stella uerius, que quidam igneus nodus. Spargūtur aliquādo & errātibus stel-
lis cæterisque crines. Sed cometes nunque in occasura parte cœli est, terrificū magna ex par
te sidus, ac nō leuiter piatum, ut ciuili motu Octavio cōsule, iterumque Pompei & Cæsaris
bello. In nostro uero æuo circa ueneficium, quo Claudius Cæsar imperium reliquit Do
mitio Neroni, ac deinde principatu eius, assiduum propè ac sæuum. Referre arbitrātur,
\in quas/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00