Transcription(s) de cette page

Livre II page 11 (français)

HISTORIÆ LIBER II \Page/ 11

in quas partes sese iaculetur, aut cuius stellæ uires accipiat, quasque similitudines reddat,
& quibus in locis emicet. Tibiarū specie, musicæ arti portendere. Obscœnis aūt mori-
bus, in uerendis partibus signorum. Ingenijs & eruditiono, si triquetram figuram qua-
dratàmue paribus angulis ad aliquos perenniū stellarū situs ædāt. Uenena fundere, in
capite septentrionalis austrinæūe serpētis. Cometes in uno totius orbis loco colitur in
templo Romæ, admodum faustus diuo Augusto iudicatus ab ipso. qui incipiente eo,
apparuit ludis quos faciebat Ueneri genitrici, nō multo post obitum patris Cæsaris, in
collegio ab eo instituto. Nanque his uerbis id gaudium prodidit : Iis ipsis ludorum meo-
rum diebus, sidus crinitum per septem dies in regione cæli, quæ sub septētrionibus est,
conspectum. Id oriebatur circa undecimam horam diei, clarumque & omnibus terris cō-
spicuum fuit. Eo sidere significari uulgus credidit, Cæsaris animā inter deorū immor-
talium numina receptā : quo nomine id insigne simulachro capitis eius, quod mox in fo
ro consecrauimus, adiectum est. Hæc ille in publicum, interiore gaudio sibi illum natū
seque in eo nasci interpretatus est : &, si uerum fatemur, salutare id terris fuit . Sunt qui &
hæc sidera perpetua esse credant, suoque ambitu ire, sed non nisi relicta à sole cerni. Alij
uero, qui nasci humore fortuito, & ignea ui, ideoque solui.
Hipparchus de sideribus, per exempla historica, faces, lampādes, trabes,
Bolides, & chasma cæli. \Cap. XXVI/
IDem Hipparchus nunquam satis laudatus, ut quo nemo magis approbauerit cogna
tionem cum homine siderum, animasque nostras partem esse cœli, nouam stellam &
aliam in æuo suo genitā deprehēdit : eiusque motu, qua die fulsit, ad dubitationem est ad-
ductus, an ne hoc sæpius fieret, mouerenturque & eæ quas putamus affixas, idemque au-
sus, rem etiam deo improbam, annumerare posteris stellas, ac sidera ad normā expan-
gere , organis excogitatis, per quæ singularū loca atque magnitudines signarent : ut facile
discerni posset ex eo, non modo an obirent, nascerenturùe, sed an omnino aliqua transi
rent mouerentùrue, item an crescerēt minuerenturque, cælo in hæreditate cūctis relicto,
si quisquam qui rationem eam caperet, inuentus esset. Emicant & faces, nō nisi quū deci
dunt uisæ : qualis Germanico Cæsare gladiatorū spectaculū ædente, præter ora populi
meridiano transcurrit. Duo genera earum : Lampades uocāt planè faces : alterum boli-
das, quale Mutinēsibus malis uisum est. Distant, quod faces uestigia longa faciunt, prio
re ardente parte : bolis uero perpetua ardens, longiorem trahit limitem. Emicant & tra-
bes simili modo, quas docos uocāt : qualis cum Lacedāmonij classe uicti, imperiū Græ-
ciæ amisere. Fit & cæli ipsius hiatus, quod uocant chasma.
De cæli coloribus. \Cap. XXVII/
FIt & sanguinea species, & (quo nihil terribilius mortalium timori est) incendiū ad
terras cadens inde, sicut Olympiadis cētesimæseptimæ anno tertio, quū rex Philip-
pus Græciam quateret. Atque hæc ego statis temporibus naturæ, ut cætera, arbitror exi
stere, non ut plerique uarijs de causis, quas ingeniorum acumen excogitat : quippe ingen
tium malorum fuere prænuntia. Sed ea accidisse, non quia hæc facta sunt, arbitror : uerū
hæc ideo facta, quia incasura erant illa. Raritate autem occultam eorum esse rationem,
ideoque non sicut exortus supra dictos defectusque & multa alia nosci.
De flamma cæli. \Cap. XXVIII/
CErnuntur & stellæ cum sole totis diebus, plerunque & circa solis orbem, cen specie
coronæ : & uersicolores circuli, qualiter Augusto Cæsare in prima iuuenta urbem
intrante, post obitum patris, ad nomen ingens capessendum.
De coronis cælestibus. \Cap. XXIX/
EXistunt eædem coronæ circa lunam, & circa nobilia astra, cælo quoque inhærentia.
Circa solem arcus apparuit L. Opimio Q. Fabio coss. orbis L. Portio, M. Acilio.
\De circulis/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00