Transcription(s) de cette page

Livre II page 12 (français)

[Page] 12 C. PLINII NATURALIS

De circulis repentinis. \Cap. XXX /
CIrculus rubri coloris L. Iulio, P. Rutilio coss. Fiūt prodigiosi & longiores solis de
fectus, qualis occiso dictatore Cæsare, & Antoniano bello, totius penè anni pallo-
re continuo. Plures soles. \Cap. XXXI/
ET rursus plures soles simul cernūtur, nec supra ipsum nec infra, sed ex obliquo, nū-
que iuxta, nec cōtra terrā, nec noctu, sed aut oriente aut occidente. Semel & meridie
conspecti in Bosphoro produntur, qui à matutino tempore durauerūt in occasum. Tri
nos soles antiqui sæpius uidere : sicut Sp. Posthunio, Q. Mutio, & Q. Martio, M. Por-
tio, & M. Antonio, P. Dolobella, M. Lepido, L. Planco coss. Et nostra ætas uidit di-
uo Claudio principe, consulatu eius, Cornelio Orsito collega. Plures simul quàm tres
uisi, ad hoc æui nunque produntur. Plures lunæ \Cap. XXXII/
LUnæ quoque trinæ, ut Cn. Domitio C. Fannio consulibus, apparuere : quos plerique
appellauerunt soles nocturnos. Dierum lux nocte. \Cap. XXXIII/
LUmen de cælo noctu uisum est, C. Cæcilio, Cn. Papyrio consulibus, & sæpe aliàs,
ut diei species noctu luceret. Clypei ardentes. \Cap. XXXIIII/
CLypeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcurrit, solis occasu L. Valerio,
C. Mario consulibus. Ostentum cæli. \Cap. XXXV/
SCintillam è stella cadere, & augeri terræ appropinquantē : ac postque lunæ magnitu-
dine facta sit, illuxisse ceu nubilo diei : dein cum in cœlum se reciperet, lampadem sa-
ctam, semel unquā proditur, Cn. Octauio, C. Scribonio coss. Udit hoc Licinius Sylla
nus proconsul cum comitatu suo. De discursu stellarum. \Cap. XXXVI/
FIeri uidentur & discursus stellarū, nunque temere, ut non ex ea parte truces uenti coo
riantur. Existūt stellæ & in mari terisque. De stellis Castoribus. \Cap. XXXVII/
UIdi nocturnis militū uigilijs, in hærere pilis pro uallo fulgorem effigie ea : & anten
nis nauigantiū, alijsque nauium partibus, ceu uocali quodam sono insistūt, ut uolu-
cres sedem ex sede mutātes : graues cū solitariæ uenere, mergentesque nauigia : & si in ca
rinæ ima deciderint, exurentes : geminæ aūt salutares, & prosperi cursus prænūtiæ, qua
rum aduentu fugari diram illam ac minacem, appellatamque Helenam, ferunt. Et ob id
Polluci & Castori id numen assignant, eosque in mari deos inuocant. Hominum quoque
capita uespertinis horis, magno præsagio circumfulgent. Omnia incerta ratione, & in
naturæ maiestate abdita. De aere. \Cap. XXXVIII/
HActenus de ipso mundo sideribusque. Nunc reliqua cæli memorabilia. Nanque &
hoc cælum appellauere maiores quod alio nomine aera : omne quod inani simile,
uitalē hunc spiritū fundit. Infra lunā hæc sedes, multoque inferior (ut animaduerto pro-
pemodū cōstare) infinitū ex superiore natura aeris, infinitū & terreni halitus miscēs, u-
traque sorte cōfunditur. Hinc nubila, tonitrua, & alia fulmina. Hinc grādines, pruinæ, im
bres, procellæ, turbines. Hinc plurima mortaliū mala, & rerū naturæ pugna secū. Ter-
rena in cælū tēdentia deprimit siderū uis : eademque quæ sponte nō subeūt, ad se trahūt.
Decidunt imbres, nebulæ subeunt, siccātur amnes, ruunt grandines, torrēt radij, & ter
ram in mediū undique impellunt. Iidem infracti resiliunt : & quæ potuere, auferunt secū.
Vapor ex alto cadit, rursumque in altū redit. Uenti ingruunt inanes, ijdemque cum rapina
remeant. Tot animaliū haustus spiritū è sublimi trahit. At ille contra nititur, tellusque, ut
inani cælo spiritū infundit. Sic ultro citro cōmeante natura, ut tormēto aliquo, mundi
celertitate discordia accenditur. Nec stare pugnæ licet, sed assidue rapta conuoluitur, &
circa terram immenso rerum quasi globo tendit, subinde per nubes cælum aliud obte-
xens. Uentorum hoc regnū. Itaque præcipua eorum natura ibi, & fermè reliquas cōple-
xa causas, quoniam & tonitruū & fulminum iactus, horum uiolentiæ plerique assignāt.
Quin & ideo lapidibus pluere interim, quod uento sint rapti, & multa similiter. Quamob
\rem/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00