Transcription(s) de cette page

Livre II page 13 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 13

rem plura simul dicenda sunt. De statis tempestatibus \Cap. XXXIX/
TEmpestatū rerumque quasdam statas esse causas, quasdam uero fortuitas, aut adhuc
rationis incompertæ, manifestum est. Quis enim æstates & hyemes, quæque in tem-
poribus annua uice intelliguntur, siderū motu fieri dubiter. Ergo ut solis natura tempe-
rando intelligitur anno, sic reliquorū quoque siderum propria est quibusque uis, & ad suam
cuique naturam fertilis. Alia sunt in liquorem soluti humoris fœcunda, alia cōcreti in prui
nas, aut coacti in niues, aut glaciati in grandines : alia flatus, alia teporis, alia uaporis, alia
roris, alia rigoris. Nec uero hæc tanta debēt existimari, quanta cernuntur, cum esse eorū
nullum minus Iuna tam immensæ altitudinis ratio declaret. Igitur in suo quæque motu na
turam suam exercent, quod manifestū Saturni maxime transitus imbribus faciunt. Nec
meantium modo siderum hæc uis est, sed multorū etiam adhærentium cælo : quoties er-
rantium accessu impulsa, aut coniectu radiorum extimulata sunt : qualiter in suculis sen-
timus accidere, quas Græci ob id pluuio nomine hyadas appellant. Quin & sua sponte
quædā statisque temporibus, ut hœdorū exortus. Arcturi ureo sidus non fermè sine pro-
cellosa grandine emergit. De ui caniculæ. \Cap. XL/
NAm caniculæ exortu accendi solis uapores quis ignorat. Cuius sideris effectus am-
plissimi in terra sentiuntur. Feruent maria exoriente eo, fluctuant in cellis uina, mo
uentur stagna. Orygem appelat Ægyptus feram, quam in exortu eius contra stare &
contueri tradit, ac uelut adorare, cum sternuerit. Canes quidem toto eo spatio maxime
in rabiem agi, non est dubium.
Sidera in alijs signorum partibus & temporibus aliâs influere. \Cap. XLI/
QUin partibus quoque signorum quorundam sui uis inest, ut autumnali æquino-
ctio, brumaque, cum tēpestatibus cōfici sidus intelligimus. Nec imbribus tantū tem-
pestatibusque, sed multis & corporū & ruris experimētis. Afflātur alij sidere, alij cōmouē-
tur statis temporibus aluo, neruis, capite, mente. Olea, & populus alba, & salices, folia sol
stitio circūagunt. Floret ipso brumali die, suspensa in tectis arētis herba pulegij, rumpuri
tur intentæ spiritu membranæ. Miretur hoc, qui non obseruet quotidiano experimēto,
herbam unam, quæ uocatur heliotropium, abeuentem solem intueri semper, omnibusque
horis cum eo uerti, uel nubilo obumbrante. Iam quidem lunari potestate ostrearum, con
chyliorumque, & concharum omniū corpora augeri, ac rursus minui. Quin & sorcium fi-
bras respondere numero lunæ, exquisiuere diligētiores : Minimumque animal formicam
sentire uires sideris, interlunio semper cessantem. Quo turpior homini inscitia est, fatenti
præcipue iumentorū quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui. Patro
cinatur uastitas cæli immensa, discreta altitudine in duo atque LXX signa. Hæ sunt rerum
aut animantiū effigies, in quas digessere cælum periti. In his quidem mille sexcentas an-
notauere stellas, insignes uidelicet effectu, uisu ue. Exempli gratia, in cauda tauri septem,
quas appelauere Uergilias, in fronte suculas, Booten, qui sequitur septentriones.
Imbrium uentorum & nubium causæ. \Cap. XLII/
EXtra has causas non negauerim existere imbres uentosque : quoniam humidam à ter-
ra, aliâs uero propter uapores fumidam, exhalare caliginem certum est. Nubesque li-
quore egresso in sublime, aut ex aere coacto in liquorem, gigni. Densitas earū corpusque
haud dubio coniectatur agumento cum solem obumbrent, perspicuum aliâs etiam uri-
nantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem.
De tonitruis & fulguribus. \Cap. XLIII/
IGitur non eam inficias, posse in has & ignes superne stellarum decidere, quales sereno
sæpe cernimus, quorū ictu cōcuti aera uerū est, quando & tela uibrata stridunt. Cum
uero in nubem peruenerint, uaporem dissonumgigni, ut cādente ferro in aquam demer
so, & fumidū uorticē uolui. Hinc nasci procellas. Et si in nube luctetur flatus, aut uapor,
tonitrua ædi : si erumpat ardens, fulmina : si longiore tractu nitatur, fulgetra. His findi nu-
\b/ \bem/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00