Transcription(s) de cette page

Livre II page 16 (français)

[Page] 16 C. PLINII NATURALIS

uocantur ornithiæ, sed leniores & paucis diebus. Permutant & duo naturam cum situ,
Auster Africæ serenus, aquilo nubilus. Omnes uenti uicibus suis spirant maiore ex par-
te, aut ut contrarius desinenti incipiat. Cum proximi cadentibus surgunt, à læuo latere
in dextrum (ut sol) ambiunt. De ratione eorum menstrua, quarta maxime luna decernit.
Iisdem autem uentis in contrariū nauigatur, prolatis pedibus, ut noctu plerunque aduersa
uela concurrant. Austro maiores fluctus æduntur quàm aquilone : quoniam ille infer-
nus ex imo maris spirat, hic summo. Ideoque post austros noxij præcipue terre motus. No
ctu auster, interdiu aquilo uehementior. Et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu
flantibus. Septentriones impari ferè desinunt numero : quæ obseruatio & in alijs multis
rerum naturæ partibus ualet. Mares itaque existimantur impari numero. Sol & auget, &
comprimit flatus. Auget exoriens occidensque, cōprimit meridianus æstiuis temporibus.
Itaque medio diei aut noctis plerunque sopiuntur, quia aut nimio frigore aut æstu soluun
Tur. Et imbribus uenti sopiuntur. Expectantur autem maxime, unde nubes discussæ ada-
peruere cælum. Omnium quidem (si libeat obseruare minimos ambitus) redire easdem
uices quadriennio exacto Eudoxus putat, nō uentorū modo, uerum & reliquarum tem-
pestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius semper intercalari anno caniculæ
ortu. De generalibus uentis hæc. De repentinis flatibus. \Cap. XLVIII/
NUnc de repentitinis flatibus, qui exhalante terra (ut dictum est) coorit, rursusque deie
cti, interim obducta nubium cute multiformes existunt. Uagi quippe & ruentes
torrentiū modo, ut aliquibus placere ostendimus, tonitrua & fulgura ædunt. Maiore ue
ro illati pondere incursuque, si late siccam ruperint nubē, procellam gignunt, quæ uocatur
à Græcis ecnephias. Sin uero depresso sinu arctius rotati effregerint, sine igne, hoc est si-
ne fulmine, uorticem faciunt, qui typhon uocatur, id est, uibratus ecnephias. Defert hic
sceum aliquid, abruptum è nube gelida conuoluens uersansque, & ruinam suam illo pon-
dere aggrauans, & locū ex loco mutans rapida uertigine : præcipua nauigantium pestis,
non antennas modo, uerum ipsa nauigia contorta frangens, tenui remedio aceti in adue-
nientem effusi, cui frigidissima est natura : Idem illisu ipso repercussus, correpta secum in
cælum refert, sorbetque in excelsum. Quod si maiore depressæ nubis eruperit specu, sed
minus lato quàm procella, nec sine fragore, turbinem uocant, proxima quæque proster-
nentem, Idem ardentior accensusque dum furit, prester uocatur, amburens contacta pari-
ter & proterens.
Alia prodigiosa genera tempestatum. \Cap. XLIX/
Nonsit autem aquilonius typhon, nec niualis aut niue iacente ecnephias. Quod si si-
mul rupit nubem, exarsitque, & ignem habuit, non postea cōcepit, fulmen est. Distat
à prestere, quo flamma ab igne. Hic late funditur flatu, illud conglobatur impetu. Uor-
tex autē remeando distat à turbine, & quo stridor à fragore. Procella latitudine ab utro-
que, disiecta nube uerius quàm rupta. Fit & caligo beluæ similis, nube dira nauigātibus.
Uocatur & columna, cum spissatus humor rigensque ipse se sustinet. Ex eodem genere, &
in longam ueluti sistulam nubes aquam trahit.
Quibus in terris fulmina non cadant. \Cap. L/
HYeme & æstate rara fulmina, cōtrarijs de causis, quoniam hyeme densatus aer nu-
bium crassiore corio spissatur : omnisque terrarū exhalatio rigens ac gelida, quicquid
accipit ignei uaporis, extinguit. Quæ ratio immunem Scythiam & circà rigētia à fulmi-
num casu præstat, & è diuerso nimius ardor Aegyptum. Siquidem calidi siccique halitus
terre, raras admodum tenuesque & infirmas densantur in nubes. Uere autem & autumno
crebriora fulmina, corruptis in utroque tempore æstatis hyemis que causis. Qua ratio-
ne crebra in Italia, quia mobilior aer mitiore hyeme & æstate nimbosa, semper quo-
dammodo uernat uel autumnat. Italiæ quoque partibus ijs, quæ à septentrione disce-
dunt ad teporē, qualis est Urbis & Campaniæ tractus, iuxta hyeme & æstate fulgurat,
\quod/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00