Transcription(s) de cette page

Livre II page 17 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 17

quod non in alio situ. Fulgurum genera & miracula. \Cap. LI/
FUlminum ipsorum plura genera traduntur. Quæ sicca ueniunt, nō adurunt, sed dissi
pant. Quæ humida, non urunt sed infuscant, Tertium est quod clarum uocant, miri-
ficæ maxime naturæ, quod dolia exhauriuntur intactis operimentis, nulloque alio uestigio
relicto. Aurum & æs & argentū liquatur intus, sacculis ipsis nullo modo ambustis, ac ne
confuso quidem signo ceræ. Marcia princeps Romanarū icta grauida, partu exanima-
to, ipsa citra ullum aliud incommodum uixit. In Catilinianis prodigijs, Pompeiano ex
municipio M. Herennius decurio sereno die fulmine ictus est.
De obseruationibus. \Cap. LII/
THuscorum literæ nouem deos emittere fulmina existimant, eaque esse undecim gene-
rum. Iouem enim trina iaculari. Romani duo tantum ex ijs seruauere : diurna attri-
buentes Ioui, nocturna Summano, rariora sanè eadem de causa frigoridis cæli. Hetruria
erumpere terra quoque arbitratur, quæ infera appellat, brumali tempore facta, sæua maxi
me & execrabilia, cum sint omnia quæ terrena existimant, non illa generalia, nec à side-
ribus uenientia, sed ex proxima atque turbidiore natura. Argumentum euidens est, quòd
omnia à superiore cælo decidentia obliquos habeant ictus : hæc autem quæ uocantur ter
rena, rectos. Sed quia ex propriore materia cadunt, ideo creduntur è terra exire, quoniam
ex repulsu nulla uestigia ædant, cum sit illa ratio non inferni ictus sed aduersi. à Saturni
ea sidere proficisci subtilius ista consectati putāt : sicut cremantia, à Martis. Qualiter cum
Uolsinij oppidum Thuscorū opulentissimū totum concrematū est fulmine. Uocant &
familiaria in totā uitam fatidica, quæ prima fiunt familiam suam cuique indepto. Cæterum
existimant non ultra decem annos portendere priuata, præterquam aut matrimonio pri
mo facta, aut natali die. Publica non ultra tricesimum annum, præterquam in deductio-
ne oppidorum. De fulminibus euocandis. \Cap.LIII /
EXtat annalium memoria, sacris quibusdā & precationibus uel cogi fulmina uel im-
petrari. Uetus fama Hetruriæ est, impetrarum Uolsinios urbem agris depopulatis
subeunte monstro, quod uocauere Uoltam : euocatū & a Porsena suo rege. Et ante eum
à Numa sæpius hoc factitatum, in primo annalium suorum tradit L. Piso grauis autor :
quod imitatū parum rite Tullum Hostilium, ictum fulmine. Lucosque & aras, & sacra ha
bemus, interque Statores, & Tonantes, & Feretrios, Elicium quoque accepimus Iouem. Ua
ria in hoc uitæ sententia, & pro cuiusque animo. Imperari naturæ, audacis est credere : nec
minus hebetis, beneficijs abrogare uires : quando in fulgurum quoque interpretatione eò
profecit sciētia, ut uentura alia finito die præcinat : & an peremptura sint fatum, aut aper-
tura potius alia fata quæ lateant, innumerabilibus in utroque publicis priuatisque experi-
mentis. Quamobrem sint ista (ut rerum naturæ libuit) alijs certa, alijs dubia, alijs proba-
ta, alijs damnanda. Nos cætera quæ sunt in his memorabilia non omittemus.
Catholica fulgurum. \Cap. LIIII/
FUlgetrum prius cerni, que tonitrum audiri (cum simul fiant) certum est. Nec mirum,
quoniam lux sonitu uelocior. Ictum autem & sonitum congruere, ita modulante na-
tura. Sed sonitum profecti esse fulminis, non illati : etiamnum spiritum ocyorem fulmine,
ideo quati prius omne & afflari quàm percuti : nec quenquam tangi qui prior uiderit ful-
men, aut tonitru audierit. Læua prospera existimātur, quoniā læua parte mundi ortus
est. Nec tam aduentus spectatur, quàm reditus, siue ab ictu resiliat ignis, siue opere confe
cto aut igne consumpto spiritus remeet. In sedecim partes cælum in eo respectu diuisere
Thusci. Prima est à septentrionibus ab æquinoctialem exortum : secunda ad meridiem,
tertia ad æquinoctialem occasum, quarta obtinet, quod reliquū est, ab occasu ad septembre triones. Has iterum in quaternas diuisere partes, ex quibus octo ab exortu sinistras, to-
tidem è contrario apellauere dextras. Ex his maxime diræ, quæ septentrionē ab occasu
attingunt. Itaque perplurimū refert, unde uenerint fulmina, & quò cōcesserint. Optimum
\b 3/ \est/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00