Transcription(s) de cette page
Livre II page 18 (français)
[Page] 18 C. PLINII NATURALIS
est, in exortiuas redire partes. Ideo cum à prima cæli parte uenerint, & in eandem cōcesse
rint, summa felicitas portenditur, quale Syllæ dictatori ostentū datum accepimus. Cæte-
ra ipsius mundi portione minus prospera aut dira. Quædā fulgura enunciare non putāt
fas, nec audire, præterquam si hospiti indicētur aut parenti. Magna huius obseruationis
uanitas, tacta Iunonis æde, Romæ deprehensa est Scauro cōsule, qui mox princeps fuit.
Noctu magis quàm interdiu sine tonitribus fulgurat. Unū animal hominē non semper
extinguit, cætera ilico : hunc uidelicet natura tribuente honorē, cū tot beluæ uiribus præ
stent. Omnia cōtrarias incubāt in partes. Homo nisi cōuertatur ui percussus nō expirat.
Superne icti cōsidunt. Uigilans ictus cōniuentibus oculis, dormiēs patētibus reperitur.
Hominē ita exanimatū cremari fas non est, condi terra religio tradidit. Nullū animal, nisi
exanimatum, fulmine accenditur. Uulnera fulminatorū frigidiora reliquo corpore sunt.
Quæ non feriantur fulmine. \Cap. LV/
EX ijs quæ terra gignuntur, lauri fruticem non icit : nec unquam quinque altius pedi-
bus descendit in terram. Ideo pauidi altiores specus tutissimos putant : aut taberna-
cula è pellibus beluarum, quas uitolos appellant, quoniam hoc solum animal ex marinis
non percutiat, sicut nec è uolucribus aquilam, quæ ob hoc armiger huius teli fingitur. In
Italia inter Tarracinam & ædem Feroniæ, turres bellicis temporibus desiere fieri, nulla
non earum fulmina diruta.
De prodigiosis pluuijs, lacte, sanguine, carne, ferro, lana, lateribus coctis. \Cap. LVI/
PRæter hæc inferiore cælo relatum in monumenta est, lacte & sanguine pluisse M.
Acilio, C. Portio coss. Et sæpe aliâs carne, sicut L. Uolumnio, Seruio Sulpicio
coss. Exque ea nō perputruisse quod nō diripuissent aues. Item ferro in Lucanis, anno an-
tequam M. Crassus à Parthis interēptus est, omnesque cum eo Lucani milites, quorū ma-
gnus numerus in exercitu erat. effigies quæ pluerat, spongiarum ferè similis fuit : aruspi-
ces cauenda præmonuerūt superna uulnera. L. aūt Paulo, C. Marcello coss. lana pluit
circa catsellū Carissanum, iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem
causam dicente lateribus coctis pluisse, in eius anni acta relatum est.
De crepitu armorum & turbarum de cælo audito. \Cap.LVII/
ARmorum crepitus & tubæ sonitus, auditos è cælo Cimbricis bellis accepimus, cre-
brosque & prius & postea. Tertio uero cōsulatu Marij ab Amerinis & Tudertibus
spectata arma cælestia, ab ortu occasuque inter se cōcurrentia, pulsis quæ ab occasu erant.
Ipsum ardere cælū, minime mirū est, & sæpius uisum, maiore ui ignis nubibus correptis.
De lapidibus è cælo cadentibus. \Cap. LVIII/
CElebrant Græci Anaxagoram Clazomenium, olympiadis septuage simæ octauæ se
cundo anno, prædixisse cælestiū literarū scientia, quibus diebus saxum casurū esset
è sole. Idque factū interdiu in Thraciæ parte ad Ægos flumen, Qui lapis etiā nunc osten-
ditur, magintudine uehis, colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. Quod si
quis prædictū credat, simul fateatur necesse est, maioris miraculi diuinitatē Anaxagoræ
fuisse : soluique rerum naturæ intellectum, & confundi omnia, si aut ipse sol lapis esse, aut
unquam lapidem in eo fuisse credatur, decidere tamen crebro nō erit dubium. In Abydi
gymnasio ex ea causa colitur hodieque, modicus quidem, sed quem in medio terrarū casu-
rum idem Anaxagoras prædixisse narratur. Colitur & Cassandriæ, quæ Potidæa uocita
ta est, ob id deducta. Ego ipse uidi in Uocontiorum agro paulo ante delatum.
De arcu cælesti. \Cap. LIX/
ARcus uocamus extra miraculum frequentes, & extra ostentum. nam ne pluuios
quidem, aut serenos dies, cum fide portendunt. Manisfestū est, radium solis immis-
sum cauæ nubi, repulsa acie in solem refringi, colorumque uarietatem mixtura nubium,
aeris, igniumque fieri. Certe nisi sole aduerso nō fiunt, nec unquam nisi dimidia circuli for-
ma, nec noctu, quamuis Aristoteles prodat aliquando uisum : quod tamen fatetur idem
\non/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00