Transcription(s) de cette page

Livre II page 20 (français)

[Page] 20 C. PLINII NATURALIS

tolerabilia uideantur : Penetramus in uiscera, auri argentique uenas, & æris ac plumbi me-
talla fodientes, gemmas etiā & quosdā paruulos quærimus lapides, scrobidus in profun
dum actis. Viscera eius extrahimus, ut digito gestetur gemma quam petimus. Quot ma-
nus atterūtur, ut unus niteat articulus. Si ulli essent inferi, iam profecto illos auaritie atque
luxuriæ cuniculi refodissent. Et miramur si eadē ad noxā genuit aliqua. Feræ enim credo
custodiunt illā, arcentque sacrilegas manus. Nónne inter serpentes fodimus, & uenas auri
tractamus cum ueneni radicibus. Placatiore tamen dea ob hoc utimur, quòd omnes hi
opulentiæ exitus, ad scelera cædesque & bella tēdunt : quamque sanguine nostro irrigamus,
insepultis ossibus tegimus. Quibus tamē uelut exprobrato furore tandē ipsa se obducit
& scelera quoque mortaliū occultat. Inter crimina ingrati animi & hoc duxerim, quod na-
turam eius ignoramus. De forma terræ. \Cap. LXIIII/
ESt autem figura prima, de qua cōsensus iudicat. Orbē certe dicimus terræ, globūque
uerticibus includi fatemur. Neque enim absoluti orbis est forma, in tanta montium
excelsitate, tanta camporum planicie : sed cuius amplexus, si capita linearum comprehen-
dantur ambitu, figurā absoluti orbis efficiat, id quod rerū ips naturæ cogit ratio, nō esi-
dem causis quas attulimus in cælo. Nāque in illo cōuexitas uergit, & cardini suo,
hoc est terræ, undique incumbit. Hæc ut solida atque cōferta, assurgit intumescēti similis, ex
traque protenditur. Mundus in centrum uergit : at terra exit à centro, immensum eius glo-
bum in formam orbis assidua circa eam mundi uolubilitate cogente.
De antipodibus an sint, & aquæ rotunditate. \Cap. LXV/
INgens hic pugna literarum, contraque uulgi, circumfundi terræ undique homines, con-
uersisque inter se pedibus stare, & cunctis similem esse cæli uerticem, simili modo ex qua
cunque parte mediam calcari : illo quærente cur non decidant contrà siti : tanquam non
& ratio presto sit, ut nos nō decidere mirentur illi. Interuenit sententia, quamuis indocili
probabilis turbe inequali globo, ut si sit figura pinee nucis, nihilominus terrā undique in-
coli. Sed quid hoc refert, alio miraculo exoriēte. pēdere ipsam ac nō cadere nobiscū, ceu
spiritus uis mūdo præsertim inclusi, dubia sit, aut possit cadere, natura repugnāte, & quò
cadat negāte. Nam sicut igniū sedes nō est nisi in ignibus, aquarū nisi in aquis, spiritus ni
si in spiritu : ita terræ, arcentibus cunctis, nisi in se locus nō est. Globū tamē effici mirū est,
in tanta planicie maris cāporumque. Cui sententiæ adest Dicæarchus uir in primis erudi-
tus, regū cura permēsus montes, ex quibus altissimū prodidit Pelion, M. ccl. pass. ratione
perpendiculi, nullam esse eam portionē uniuersæ rotunditatis colligēs. Mihi incerta hec
uidetur cōiectatio, haud ignaro quosdam alpium uertices, longo tractu, nec breuiore L.
milibus passuum assurgere. Sed uulgo maxima hæc pugna est, si coactā in uerticē aqua-
rum quoque figurā credere cogatur. Atqui no aliud in rerū natura aspectu manifestius.
Nanque & dependentes ubique guttæ paruis globātur orbidus : & pulueri illatæ frondiūque
lanugini impositæ, absoluta rotūditate cernutur : & in poculis repletis media maxime tu-
ment. Quæ propter subtilitatē humoris, mollitiāque in se residentē, ratione faciliusque uisu
deprehenduntur. Idque etiā magis mirum, in poculis repletis, addito humore minimo cir-
cumfluere quod supersit : cōtra euenire pōderibus additis ad uicenos sæpe denarios : scili
cet quia intus recepta liquorē in uerticē attollāt, at cumulo eminēte infusa dilabātur. Ea-
dem est causa, propter quā è nauibus terra nō cernatur, è nauiū malis cōspicua : ac procul
recedēte nauigio, si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine, paulatim descēdere ui
deatur, & postremo occultet. Denique oceanus, quē fatemur ultimū, quanā alia figura co-
hereret atque nō decideret, nullo ultra margine includēte. Ipsum id ad miraculū redit, quo
nā modo etiāsi globetur, extremū nō decidat mare. Cōtra quod, ut sint plana maria, & qua
uidētur figur a, nō posse id accidere, magno suo gaudio magnaque gloria inuētores Græci
subtilitate geometrica docēt. Nanque cū e sublimi in inferiora aquæ ferant & sit hæc natu-
ra earū cōfessa, nec quisquā dubitet in littore ullo accessisse eas, quò longissime deuexitas
\passa/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00