Transcription(s) de cette page

Livre II page 21 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 21

passa sit, procul dubio apparere, quo quid humilius sit, propius cētro esse terræ : omnesque
lineas quæ emittantur ex eo ad proximas aquas, breuiores fieri, que quæ ad extremū ma-
re à primis aquis. Ergo totas, omnique ex parte aquas uergere in centrū : ideoque non deci-
dere, quoniā in interiora nitātur. Quod ita formasse artifex natura credi debet : ut cū terra
arida & sicca constare per se ac sine humore non posset, nec rursus stare aqua nisi susti-
nente terra, mutuo implexu iungerentur : hac sinus pādente, illa uero permeante totam,
intrà, extrà, suprà, uenis ut uinculis discurrentibus, atque etiam in summis iugis erumpen-
te : quò spiritu acta, & terræ pondere expressa, siphonum modo emicat : tantumque à peri-
culo decidendi abest, ut in summa quæque & altissima exiliat. Qua ratione manifestū est,
quare tot fluminum quotidiano accessu maria non crescant.
Quomodo aqua sit terræ innexa. \Cap. LXVI/
ESt igitur in toto suo globo tellus medio ambitu præcincta circumfluo mari. Nec ar-
gumentis hoc inuestigandum, sed iam experimentis cognitum.
De nauigatione maris & fluminum. \Cap. LXVII/
AGadibus columnisque Herculis, Hispaniæ & Galliarū circuiti, totus hodie nauiga-
tur occidens. Septētrionalis uero oceanus, maiore ex parte nauigatus est, auspicijs
diui Augusti Germaniā classe circūuecta ad Cimbrorū promontorium : & inde immen-
so mari prospecto, aut fama cognito, ad Scythicā plagā, & humore nimio rigentia. Pro-
pter quod minime uerisimile est illic maria deficere, ubi uis humoris superet. Iuxta uero
ab ortu ex Indico mari, sub eodem sidere pars tota uergens in Caspiū mare, pernauigata
est Macedonum armis, Seleuco atque Antiocho regnantibus, qui & Seleucida atque An-
tiochida ab ipsis appellari uoluere. Circa Caspiū quoque multa oceani littora explorata,
paruoque breuius que totus hinc aut illinc septentrio eremigatus. Ut tamen coniecturæ lo-
cum sic quoque non relinquat, ingens argumentum paludis Mæoticæ, siue ea illius oceani
sinus est, ut multos aduerto credidisse, siue angusto discreti situ restagnatio. Alio latere
Gadium, ab eodem occidente, magna pars meridiani sinus ambitu Mauritaniæ nauiga-
tur hodie. Maiorem quidem eius partem, & oreintis, uictoriæ magni Alexandri lustra-
uere, usque in Arabicum sinum. In quo res gerente C. Cæsare Augusti filio, signa nauiū ex
Hispaniensibus naufragijs feruntur agnita. Et Hanno Carthaginis potentia florente, cir
cumuectus à Gadibus ad finem Arabiæ, nauigationem eam prodidit scripto : sicut ad ex-
tera Europæ noscenda missus eodem tempore Himilco. Præterea Nepos Cornelius au-
tor est, Eudoxum quendā sua ætate, cum Lathyrum regem fugeret, Arabico sinu egres-
sum, Gades usque peruectum : multoque ante eum Cælius Antipater, uidisse se qui nauigas-
sset ex Hispania in Æthiopiā cōmercij gratia. Idem Nepos de septentrionali circuitu tra-
dit, Q. Metello Celeri, C. Afranij in cōsulatu collegæ, sed tum Galliæ proconsuli, Indos
à rege Sueuorum dono datos, qui ex India commercij causa nauigantes, tempestatibus
essent in Germaniam abrepti. Sic maria circumfusa undique diuido globo, partem orbis
auferunt nobis : nec inde huc, nec hinc illò peruio tractu. Quæ contemplatio apta dete-
gendæ mortalium uaninati, poscere uidetur, ut totum hoc quicquid est, in quo singulis ni
hil satis est, ceu subiectum oculis, quantum sit ostendam.
Quæ portio terræ habitetur. \Cap. LXVIII/
IAm primum in dimidio computari uidetur, tanquam nulla portio ipsi decidatur ocea
no : qui toto circumdatus medio, & omnes cæteras fundens recipiensque aquas, & quic
quid exit in nubes, ac sidera ipsa tot & tantæ magnitudinis pascens, quo tandem ampli-
tudinis spatio credetur habitare. Improba & infinita debet esse tam uastæ molis posses-
sio. Adde quòd ex relicto plus abstulit cælum. Nam cum sint eius quinque partes, quas
uocant zonas, infesto rigore & æterno gelu premitur omne, quicquid est subiectum dua
bus extremis utrinque circa uertices, hunc qui septentrio uocatur, eumque qui aduersus illi
austrinus appellatur. Perpetua caligo utrobique, & alieno molliorum siderum aspectu,
\maligna/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00