Transcription(s) de cette page

Livre II page 22 (français)

[Page] 22 C. PLINII NATURALIS

maligna ac pruina tantum albicans lux. Media uero terrarum, qua solis orbita est, exusta
flammis & cremata, cominus uapore torretur. Circà duæ tantum inter exustam & rigen
tes, tēperantur : eæque ipsæ inter se nō peruiæ, propter incendiū sideris. ita terre tres partes
abstulit cælum : Oceani rapina in incerto est. sed & relicta nobis una portio haud scio
an etiam in maiore damno sit. Idem siquidem oceanus infusus in mutlos (ut dicemus) si-
nus, adeo uicino accessu interna maria allatrat, ut centū XV. milibus passuū Arabicus si-
nus distet ab Ægyptio mari : Caspius uero CCCLXXV. milibus à Pontico. Idem interfusus
intrat per tot maria, quibus Africā, Europam, Asiam, dispescit. Quantum terrarum occu
pet, cōputetur etiam nunc mensura tot fluminū, tantarū paludium. Addantur & lacus &
stagna : iam elata in cælum, & ardua aspectu quoque iuga : iam syluæ uallesque præruptæ, &
solitudines, & mille causis deserta detrahātur. hæ tot portiō es terræ, imò uero, ut plures
tradidere, mundi punctus (neque enim est aliud terra in uniuerso) hæc est materia gloriæ
nostræ, hæc sedes : hic honores getrimus, hic exercemus imperia, hic opes cupimus, hic tu
multuatur humanū genus, hic instauramus bella etiam ciuilia, mutuisque cædibus laxio-
rem facimus terram. et ut publicos gentiū furores transeam, hæc in qua cōterminos pel-
limus, furtoque uicini cespitem nostro solo affodimus, ut qui latissime rura metatus fuerit,
\Aliàs, samam/
ultraque fines exegerit accolas, quota terrarum parte gaudeat. uel cum ad mensuram aua-
ritiæ suæ propagauerit, quam tandem portionem eius defunctus obtineat.
Mediam esse mundi terram. \Cap. LXIX/
MEdiam esse mundi totius haud dubijs constat argumentis, sed clarissime æquino-
ctij paribus horis. Nam nisi in medio esset, æquales dies noctesque haberi non pos-
se deprehenderunt & dioptræ, quæ uel maxime id cōfirmant : cum æquinoctiali tempo-
re ex eadem linea ortus occasusque cernatur, & solstitialis exortus per suam lineam, bru-
malisque occasus. Quæ accidere nullo modo possent, nisi in centro sita esset.
De siderum ortus inæqualitate, & de eclipsi, & ubi, & quare. \Cap. LXX/
TRes autem circuli supradictis zonis implexi, inæqualitates temporum distinguunt :
Solistitialis à parte signiferi excelsissima nobis, ad septentrionalem plagam uersus,
contraque ad alium polum brumalis, item medio ambitu signiferi orbis incedens æquino
ctialis. Reliquorum, quæ miramur, causa in ipsius terræ figura est, quā globo similem, &
cum ea aquas, ijdem intelligitur argumentis. sic enim fit haud dubie, ut nobis septētrio-
nalis plagæ sidera nunquam occidant, contra meridianæ nunque oriantur : rursusque hæc
illis non cernantur, attollente se cōtra medios uisus terrarum globo. Septentriones non
cernit Troglodytice & consinis Ægyptus : nec Canopum Italia, & quem uocat Bereni-
ces crinem, item quem sub diuo Augusto cognominauere Cæsaris thronon, insignes ibi
stellas : adeoque manifesto assurgens fastigium curuatur, ut Canopus quartā ferè partē si-
gni unius supra terrā eminere Alexandriæ intuētibus uideatur : eadem à Rhodo terram
quodammodo ipsam stringere : in Ponto omnino non cernatur, ubi maxime sublimis se-
ptentrio. idem à Rhodo absconditur, magisque Alexādriæ : in Arabia Nouēbri mense pri
ma uigilia occultus, secunda se ostendit : in Meroe solstitio uesperi paulisper apparet, pau
cisque ante exortū Arcturi diebus pariter cū die cernitur. Nauigantiū hæc maxime cursus
deprehendunt, in alia aduerso, in alia prono mari, subitoque cōspicuis, atque ut è freto emer
gētibus, quæ in anfractu pilæ latuere, sideribus. Neque ēm (ut dixere aliqui) mundus hoc
polo excelsiore se attollit : aut undique cernerent hæc sidera. uerū hæc eadē quibusque pro-
ximis sublimiora creduntur, eademque demersa longinquis. utque nunc sublimis in deiectu
positis uidetur hic uertex : sic in illam terræ deuexitatem transgressis, illa se attollunt, resi-
dentibus quæ hic excelsa fuerant, quod nisi in figuræ pilæ accidere non posset. Ideoque de
fectus solis ac lunæ uespertinos orientis incolæ non sentiunt, nec matutinos ad occasum
habitantes : meridianos uero sæpius. Nobili apud Arbela magni Alexandri uictoria,
luna defecisse noctis secunda hora prodita est : eademque in Sicilia exoriens. Solis defe-
\ctum/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00