Transcription(s) de cette page

Livre II page 24 (français)

[Page] 24 C. PLINII NATURALIS

trionem à Britannia distante : quidam uero & in Mona, quæ distat à Camaloduno Bri-
tanniæ oppido circiter ducentis milibus, affirmant.
Item de horlogio. \Cap. LXXVI/
UMbrarum hanc rationem, & quam uocant gnomonicen, inuenit Anaximenes Mi-
lesius, Anaximandri (de quo diximus) discipulus : primusque horlogium quod ap-
pellant sciotericon, Lacedæmone ostendit.
Quomodo dies obseruentur. \Cap. LXXVII/
IPsum diem alij aliter obseruauere. Babylonij inter duos solis exortus : Athenienses in-
ter duos occasus : Umbri à meridie in meridiē : uulgu omne à luce ad tenebras : Sacer-
dotes Romani, & qui diē diffiniere ciuilē, item Ægyptij & Hipparchus, à media nocte in
mediam. Minora aūt interualla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia, quàm æquino-
ctia apparet, quia positio signiferi circa media sui obliquior est, iuxta solstitium uero re-
ctior. Differentiæ gentium ratio. \Cap. LXXVIII/
COntexenda sunt his cælestibus nexa causis. Nanque Æthiopas uicini sideris uapore
torreri, adustisque similes gigni, barba & capillo uibrato, non est dubium. Et aduersa
plaga mundi atque glaciali, candida cute esse gentes, flauis promissas crinibus : truces uero
ex cæli rigore has & illas mobilitates habentes. Ipsoque crurum argumento, illis in supera
succū reuocari, natura uaporis : his in inferas partes depelli, humore deciduo. Hic graues
feras, illic uarias effigies animalium prouenire, & maxime alitum, & in multas figuras gi-
gni uolucres. Corporum autem proceritatem utrobique, illic ignium nisu, hic humoris ali
mēto. Medio uero terræsalubris utrinque mixtura, fertilis ad omnia tractus, modicus cor
porum habitus. Magna & in colore temperies. Ritus molles, sensus liquidus, ingenia fœ
cunda, totiusque naturæ capacia. Iisdem imperia, quæ nunquā extimis gentibus fuerint : si-
cut ne illæ quidem his paruerint auulsæ, ac pro immanitate naturæ urgētis illas solitariæ.
De motu terræ. \Cap. LXXIX/
BAbyloniorū placita motus terræ, hiatusque, & cætera omnia, ui siderū existimant fie-
ri, sed illorū trium quibus fulmina assignant : fieri aūt, meantiū cum sole aut cōgruen
tium, & maxime circa quadrata mundi. Præclara quædam esse & immortalis in eo (si cre
dimus) diuinitas perhibetur, Anaximandro Milesio physico : quem ferunt Lacedæmo-
nijs prædixisse, ut urbem ac tecta custodirent : instare enim motū terræ : cum & urbs tota
eorum corruit, & Taygeti montis magna pars ad formā puppis eminēs abrupta, cladem
insuper eam ruina pressit. Perhibetur & Pherecydis Pythagoræ doctoris alia cōiectatio,
sed & illa diuina : Haustu aquæ è puteo præsensisse, ac prædixisse ibi terræ motū. Quæ si
uera sunt, quantū à deo tandē uideri possunt tales distare, dum uiuāt. Et hæc quidem ar-
bitrio cuiusque existimanda relinquantur, uentos in causa esse non dubiū reor. Neque enim
unquā intremiscunt terræ, nisi sopito mari : celoque adeo tranquillo, ut uolatus auium non
pendeant, subtracto omni spiritu qui uehit : nec unquam nisi post uentos conditos, scili-
cet in uenas & cauernas eius occulto afflatu. Neque aliud est in terra tremor, que in nube to-
nitruum. Nec hiatus aliud que cum fulmen erumpit, incluso spiritu luctante, & ad liberta-
tem exire nitente. De terræ hiatibus. \Cap. LXXX/
VArie itaque quatit, & mira æduntur opera, alibi prostratis mœnibus, alibi hiatu pro-
fundo, haustis, alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus, nonnunquā etiam igni-
bus calidis ue fontibus, alibi aduerso fluminū cursu. Præcedit uero comitaturque terribi-
lis sonus, aliâs murmur similis mugitibus, aut clamori humano, armorumùe pulsantium
fragori, pro qualitate materiæ excipientis, forma’ que uel cauernarum uel cuniculi per
quem meat, exilius grassante in angusto, eodem rauco in recuruis resultante, in duris fre
mente, in humidis fluctuante & stagnantibus : item fremente contra solida. Itaque & sine
motu sæpe æditur sonus. nec simplici modo quatitur unquam, sed tremit uibratque. Hia-
tus uero aliâs remanet, ostendens quæ sorbuit, aliâs occultat ore compresso : rursusque
\ita/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00