Transcription(s) de cette page

Livre II page 25 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 25

ita inducto solo, ut nulla uestigia extent, urbibus plerunque duoratis agrorumque tractu
hausto. Maritima aūt maxime quatiuntur. nec montola tali malo carent. Exploratum
est mihi Alpes Apenniumque sæpius tremuisse. Et autumno ac uere terræ crebrius mo
uentur, sicut siunt fulmina. Ideo Galliæ & Ægyptus minime quatiunt, quoniā hic æsta-
tis causa obstat, illic hyemis. Item noctu sæpius quàm interdiu. Maximi autem motus
existūt matutini uespertinique : sed propinqua luce crebri. Interdiu autem circa meridiem
siunt, & solis lunæque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur. Præcipue uero cum
sequitur imbrem æstus, imbres’ ue æstum. Signa motus futuri. \Cap. LXXXI/
NAuigantes quoque sentiunt nō dubia cōiectura, sine flatu intumescente fluctu subi-
to, aut quatiente icti. Intremunt uero & in nauibus posita, æque quàm in ædificijs,
crepituque prænunciant. Quin & uolucres non impauidæ sedent. Est & in cælo signum,
preceditque motu futuro, aut interdiu, aut paulo post occasum sereno, ceu tenuis linea nu
bis in longum porrectæ spatium. Est & in puteis turbidior aqua, nec sine odoris tædio.
Auxilia contra motus futuros. \Cap. LXXXII/
SIcut in ijsdem est remedium, quale & crebri specus præbent. Præconceptū enim spi-
ritum exhalant, quod in certis notatur oppidis, quæ minus quàtiūtur, crebris ad elu
uiem cuniculis cauata. Multoque sunt tutiora in ijsdem illis que pendent, sicut Neapoli in
Italia intelligitur : parte eius quæ solida est, ad tales casus obnoxia. Tutissimi sunt ædifi-
ciorum fornices, anguli quoque parietum, postesque alterno pulsu renitentes. Et latere ter
reno facti parietes minore noxa quatiuntur. Magna differentia est & in ipso genere mo
tus, pluribus siquidem modis quatitur. Tutissimū est, cum uibrat crispante edificiorum
crepitu, & cum intumescit assurgens, alternoque motu residet : innoxium & cum concur-
rentia tecta contrario ictu arietant, quoniam alter motus alteri renititur. Undantis incli
natio, & fluctus more quædam uolutatio infesta est : aut cum in unam partē totus se mo-
tus impellit. desinunt autem tremores, cum uentus emersit : sin uero durauere, non ante
quadraginta dies sistuntur : plerunque & tardius, utpote cum quidā annuo & bienni spa-
tio durauerint. Portenta terrarum semel uisa. \Cap. LXXXIII/
FActum est semel, quod equidem in Hetruscæ disciplinæ uoluminibus inueni, ingēs
terrarum portentum L. Marcio, Sex. Iulo coss. in agro Mutinensi. Nanque mon-
tes duo inter se concurrerunt, crepitu maximo assultātes recedentesque, inter eos flamma
summoque in cælū exeunte interdiu, spectante è uia Æmylia magna equitū Romanorum,
familiarumque & uiatorū multitudine. Eo concursu uillæ omnes elisæ, animalia permulta
que intra fuerant exanimata sunt, anno ante sociale bellum : quod haud scio an funestius
ipsi terræ Italiæ fuerit, que ciuilia. Non minus mirū ostentum & nostra cognouit ætas, an
no Nerōis principis supremo, sicut in rebus eius exposuimus, pratis oleisque intercedēte
uia publica in contrarias sedes transgressis, in agro Marrucino, predijs Uectij Marcelli
equitis Romani, res Neronis procurantis. Miracula terræmotus. \Cap. LXXXIIII/
FIunt simul cū terræmotu & inundationes maris, eodē uidelicet spiritu infusi, aut resi
dentis sinu recepti. Maximus terræ memoria mortaliū extitit motus, Tiberij Cæsa-
ris principatu, xij. urbibus Asiæ una nocte prostratis. Creberrimus Punico bello, intra
cundem annum septies atque quinquagies nunciatus Romā. Quo quidem anno ad Tra-
symenum lacum dimicantes, maximū motum neque Pœni sensere, nec Romani. nec ue-
ro simplex malum, aut in ipso tantum motu periculum est, sed par aut maius ostentum.
Nunquam urbs Roma tremuit, ut non futuri euentus alicuius id prænuncium esset.
Quibus locis maria recesserint. \Cap. LXXXV/
EAdem nascentium causa terrarūest, cum idem ille spiritus attolendo potens solo,
non ualuit erumpere. Nascuntur enim nec fluminum tantum inuectu, sicut Echina
des insulæ ab Acheloo amne congestæ, maiorque pars Ægypti à Nilo, in quam à Pharo
insula noctis & diei cursum fuisse Homero credimus : sed & recessu maris, sicut eidem de
\c/ \Circeijs/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00