Transcription(s) de cette page
Livre II page 26 (français)
[Page] 26 C. PLINII NATURALIS
Circeijs : quod accidisse & in Ambriciæ portu decem miliū passuū interuallo, & Athe
niensium quinque miliū ad Piræum memoratur. Et Ephesi, ubi quondam ædem Dianæ
alluebat. Herodoto quidē si credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Æthiopum
montes : itemque à planis Arabie. Mare & circa Ilium, & tota Teuthrania, quaque campos
intulerit Mæander. Ratio insularum enascentium. \Cap. LXXXVI/
NAscuntur & alio modo terræ, ac repente in aliquo mari emergunt, uelut paria secū
faciente natura, quæque hauserit hiatus, alio loco reddente.
Quæ, & quibus temporibus enatæ sunt. \Cap. LXXXVII/
CLaræ iampridem insulæ, Delos & Rhodos, memoriæ prodūtur enatæ. Postea mi-
nores, ultra Melon Anaphe, inter Lemnū & Hellespontum, Nea : inter Lebedum
& Teon, Alone : inter Cycladas olympiadis cxxxv anno quarto, Thera & Therasia.
Inter easdem post annos cxxx. Hiera, eademque Automate. Et ab ea duobus stadijs post
annos cx. in nostro æuo, M. Iunio Syllano, L. Balbo coss, ad vij. Idus Iulias, Thia.
Quas terras interruperint maria. \Cap. LXXXVIII/
ANte nos & iuxta Italiam inter Æolias insulas, item iuxta Cretam emersit è mari
M. D. passuum, unà cum calidis fontibus, altera olympiadis cxliij. anno tertio in
Thusco sinu, flagrans hæc uiolento cum flatu. Proditurque memoriæ magna circa illam
multitudine episcium fluitante, confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset. Sic & Pi-
thecusas in Campano sinu ferunt ortas. Mox in his montē Epopon, cum repente flam-
ma ex eo emicuisset, campestri æquatum planicie. In eadem & oppidum haustum pro-
fundo : alioque motu terræ stagnum emersisse : & alio, prouolutis montibus insulam exti-
tisse Prochytam. Nanque & hoc modo insulas rerum natura fecit. Auellit Siciliam Italiæ,
Cyprū Syriæ, Eubœā Bœotiæ, Eubœæ Atalanten & Macrin, Besbycū Bithyniæ, Leu-
cosiam Sirenū promotorio. Quæ insulæ cōtinenti adiunctæ. \Cap. LXXXIX/
RUrsus abstulit insulas mari, iunxitque terris : Antissam Lesbo, Zephyrium Halicar-
nasso, Ethusam Mindo, Dromiscon & Pernen, Mileto, Narthecusam Parthenio
promontorio. Hybāda quondā insula Ioniæ cc. nūc à mari abest stadijs. Syriten Ephe-
sus in mediterranea habet, Derasidas & Sophoniam uicina ei Magnesia. Epidaurus &
Oricū insulæ esse defierūt. Quæ terræ in totū mari permutatæ. \Cap. XC/
IN totum abstulit terras, primum omnium ubi Atlanticum mare est, si Platoni credi-
mus, immenso spatio. Mox interno, quæ uidemus hodie, mersam Acarniam Am-
bracio sinu, Achaiam Corinthio, Europā Asiamque Propontide & Ponto. Ad hoc per-
rupit mare Leucada, Antirrhium, Hellespontum, Bosphoros duos.
Quæ terræ ipsæ se sorbuerunt. \Cap. XCI/
ATque ut sinus & stagna præteream, ipsa se cōdens terra deuorauit Cybotum altisi
mum montem, cum oppido Curite Sipylium in Magnesia : & prius in eodem loco
clarissimam urbem quæ Tantalis uocabatur. Galanis & Gamales urbium in Phœnice
agros cum ipsis, Phegium Æthiopiæ iugum excelsissimum tanquam non infida grassa-
rentur & littora. Quæ urbes haustæ sint à mari. \Cap. XCII/
PYrrhā & Antissam circa Mæotin pontus abstulit, Elicem & Buram in sinu Corin-
thio, quarū in alto uestigia apparent, Ex insula Cea amplius triginta milia passuum
abrupta subito, cum plurimis mortalium rapuit. Et in Sicilia dimidiam Tyndarida ur-
bem, ac quicquid ab Italia deest. Similiter in Bœotia & Eleusina.
De miraculis terrarum. \Cap. XCIII/
MOtus enim terræ sileantur, & quicquid est, ubi saltem busta urbium extant : simul
ut terræ miracula potius dicamus, quàm scelera naturæ. Et Hercule non cælestia
enarratu difficiliora fuerint. Metallorum opulentia tam uaria, tam diues, tam fœcun-
da, tot seculis suboriens : cum tantum quotidie orbe toto populentur ignes, ruinæ, nau-
fragia, bella, fraudes, tantum uero luxuria & tot mortales conterant : gemmarum pi-
\ctura/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00