Transcription(s) de cette page

Livre II page 27 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 27

ctura tam multiplex, lapidum tam discolores maculæ, interque eos candor alicuius, preter
lucem omnia excludens : medicatorum fontium uis : ignium tot locis emicantium perpe-
tua tot seculis incēdia : spiritus letales alibi, aut scrobibus emissi, aut ipso loci situ mortise-
ri, alibi uolucribus tantum, ut Soracte uicino urbi tractu : alibi præter hominem cæteris
animantibus : nonnunquā & homini, ut in Sinuessano agro & Puteolano : spiracula uo-
cant, alij Charoneas scrobes, mortiferum spiritum exhalantes. Item in Hirpinis Ansan-
cti, ad Mephitis ædem locum, quem qui intrauere moriūtur. Simili modo Hierapoli in
Asia, matris tantum magnæ sacerdoti innoxium. Alibi fatidici specus, quorum exhala-
tione temulenti futura precinūt, ut Delphis, nobilissimo oraculo. Quibus in rebus quid
possit aliud causæ affere mortalium quispiam, quàm diffusæ per omne naturæ subinde
aliter atque aliter numen erumpens.
De terris semper trementibus. \Cap. XCIIII/
QUædam uero terræ ad digressus tremunt, sicut in Gabiensi agro, non procul urbe
Roma, iugera fermè ducenta, equitantium cursu : similiter in Reatino.
De insulis semper fluctuantibus. \Cap. XCV/
QUædam insulæ semper fluctuant, sicut in agro Cæcubo, & eodem Reatino, Mu-
tiensi, Stationiensi : In Uadimonis lacu, & ad Cutilias aquas opaca sylua, quæ nun-
quam die ac noctu eodem loco uisitur : In Lydia quæ uocantur Calaminæ, non uentis so
lum, sed etiā contis quò libeat impulse multorum ciuium Mithridatico bello salus. Sunt
& in Nymphæo paruæ, saltuares dictæ, quoniam in symphoniæ cantu ad ictus modu-
lantiū pedum mouent. In Tarquiniensi lacu magno Italiæ duæ nemora circūferunt, nūc
triquetrā figurā ædentes nunc rotundā cōplexu, uentis impellentibus, quadratā nunque.
Quibus in terris non pluat : & aceruata terrarum miracula, &
cæterum elementorum. \Cap. XCVII/
CElebre fanum habet Ueneris Paphos, in cuius quandam arem non impluit. Item
in Nea oppido Troadis circa simulacrū Mineruæ. In eodē & relicta sacrificia non
putrescunt. Iuxta Haparsa oppidum Asiæ, causes stat horrenda, uno digito mobilis : ea-
dem si toto corpore impellatur, resistens. In Taurorū peninsula in ciuitate Parasino ter-
ra est, qua sanant omnia uulnera. At circa Asson Troadis lapis nascitur, quo consumun-
tur omnia corpora : Sarcophagus uocatur. Duo sunt montes iuxta flumen Indum, alteri
natura est ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat. Itaque si sint claui in calciamento, uesti-
gia auelli in altero nō posse, in altero sisti . Locris & Crotone pestilentiā nunque fuisse, nec
ullo terræmotu laboratū, annotatū est. In Lycia uero semper à terræmotu xl ; dies serenos
esse. In agro Ardano frumentū fatum nō nascitur. Ad aras Murtias in Ueiente, & apud
Tusculanum, & in sylua Ciminia loca sunt in quibus in terram depacta nō extrahuntur.
In Crustumino natum fœnum ibi noxium, extra salubre est.
Qua ratione æstus maris accedant & recedant. Et ubi ijdem
extra rationem. \Cap. XCVII/
ET de aquarū natura cōplura dicta sunt : sed æstus maris accedere & reciprocare, ma-
xime mirum : pluribus quidem modis, uerū causa in sole lunaque. Bis inter duos exor-
tus lunæ affluunt, bisque remeant, uicenis quaternisque semper horis. Et primum attollen-
te se cū ea mundo intumescentes, mox à meridiano cæli fastigio uergēte in occasum resi-
dētes : rursusque ab occasu subter cæli ima, & meridiano cōtraria accedēte, inundātes : hinc
donec iterū exoriatur, se sorbētes. nec unque eodē tempore quo pridie reflui, ut ancillāte
sidere, trahenteque secū auido haustu maria, & assidue aliunde que pridie exoriēte : paribus
tamē interuallis reciproci, senisque semper horis, nō cuiusque diei aut noctis, aut loci, sed equi
noctialibus : ideoque in æquales uulgariū horarū spatio, utcunque plures in eas aut diei aut
noctis illarū mensuræ cadūt, & æquinoctio tantū pares ubique. Ingēs argumentū plenūque
lucis ac uocis etiā diurnæ, hebetes esse, qui negēt subtermeare sidera, ac rursus eadem re-
\c 2/ \surge-/


Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00