Transcription(s) de cette page

Livre II page 29 (français)

HISTORIÆ LIBER II [Page] 29
Item de natura lunæ. \Cap. CI/
EContrario ferunt lunæ fœmineū ac molle sidus atque nocturnum soluere humorem,
& trahere non auferre. Id manifestum esse, quod ferrarū occisa corpora in tabem ui-
su suo, resoluat, somnoque sopitis torporem contractū in caput reuocet : glaciem refundat,
cunctaque humifico spiritu laxet. ita pensari naturæ uices, semperque sufficere, alijs siderum
elementa cogentibus, alijs uero fundentibus. Sed in dulcibus aquis lunæ alimentū esse,
sicut in marinis solis. Ubi altissimum mare. \Cap. CII/
ALtissimum mare xv. stadiorum Fabianus tradit. Alij in Ponto ex aduerso Coraxo
rum gentis (uocāt Bathea ponti) trecentis ferè à continenti stadijs immensam altitu
dinem maris tradunt, uadis nunquam repertis.
Miracula aquarum, fontium, & fluminum. \Cap. CIII/
MIrabilius id faciunt aquæ dulces, iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarū
natura à miraculis cesssat. Dulces mari inuehunt, leuiores haud dubie. Ideo & ma-
rinæ, quarum natura grauior, magis inuecta fuctinent. Quædā uero & dulces inter se su
permeāt alias. ut in Fucino lacu inuectus amnis, in Lario Addua, in Uerbano Ticinus,
in Benaco, Mincius, in Seuinno Ollius, in Lemano Rhodanus, hic trās alpes, superiores
in italia, multorū milium transitu hospitales suas tantum, nec largiores que intulere aquas
euehentes. Proditū hoc & in Oronte amne Syriæ, multisque alijs. Quidam uero odio ma-
ris ipsa subeūt uada, sicut Aresthusa fons Syracusanus, in quo reddunt iacta in Alpheū :
qui per Olympiā fluens, Peloponnesiaco littori infunditur. Subeunt terras, rursusque red
duntur, Lycus in Asia, Erasinus in Argolica, Tigris in Mesopotamia. Et quæ in Æscula
pij fonte Athenis immersa sunt, in Phalerico reddunt. Et in Atinate campo fluuius mer-
sus, post xx.m. pass. exit. Et in Aquileiensi Timmauus. Nihil in Asphaltite Iudeæ lacu, qui
bitumen gignit, mergi potest : nec in Armeniæ maioris Arethissa : is quidem nitrosus pi-
sces alit. In Salentino iuxta oppidū Manduriā lacus ad margines plenus, neque exhaustis
aquis minuit, neque infusis auget. In ciconum flumine, & in Piceno lacu Uelino lignum
deiectum, lapideo cortice obducitur : & in Surio Colchidis flumine, adeo ut lapidem ple
rūque durans adhuc integat cortex. Similiter in flumine Sialro, ultra Surrentū, nō uirgul-
ta modo immersa, uerū & folia lapidescūt, aliâs salubri potu eius aquæ. In exitu paludis
Reatinæ, saxum crescit. Et in rubro mari oleæ, uirentesque frutices enascuntur. Sed & fon
tium plurimorum natura, mira est feruore. Idque etiam in iugis alpium, ipsoque in mari in-
ter Italiam & Ænariā, ut in Baiano sinu, & in Liri fluuio, multisque alijs. Nam dulcis hau-
stus in mari plurimis locis, ut ad Chelidonias insulas & Aradū, & in Gaditano oceano.
Patauinorū aquis calidis herbæ uirentes innascuntur, Pisanorū ranæ : ad Uetulonios in
Hetruria non procul à mari, pisces. In Castinate fluuius appellat Scatebra, frigidus, abun
dantior æstate. In eo ut in Arcardiæ Stymphali, enascunt aquatiles musculi. In Dodone
Iouis fons cum sit gelidus, & immersas faces extinguat, si extincte admoueant, accendit.
Idem meridie semper deficit, qua de causa Anapauomenon uocāt. Mox increscēs ad me-
dium noctis exuberat : ab eo rursus sensim deficit. In Illyrijs supra fontē frigidū expansæ
uestes accendunt. Iouis hammonis fons interdiu frigidus, noctibus feruet. In Troglody
tis fons solis appellatur dulcis, & circa meridiem maxime frigidus : mox paulatim tepe-
scens, ad noctis media feruore & amaritudine infestat. Padi fons medijs diebus æstiuis
uelut interquiescēs semper aret. In Tenedo insula fons, semper à tertia noctis hora in sex
tam ab æstiuo solstitio exūdat. Et in Delo insula Inopus fons eodē quo Nilus modo, ac
pariter cum eo decrescit augeturque. Cōtra Timauum amnē insula parua in mari est cum
fontibus calidis, qui pariter cum æstu maris crescūt minuunturque. In agro Pitinate trans
Apenninū fluuius Nouanus omnibus solstitijs torrens, bruma siccatur. In Falisco om-
nis aqua pota candidos boues facit : in Bœotia amnis Melas oues nigras : Cephisus ex eo
dem lacu profluens, albas : rursus nigras Penius, ruffasque iuxta Ilium Xanthus, unde &
\c 3/ \nomen/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00