Transcription(s) de cette page
Livre II page 30 (français)
[Page] 30 C. PLINII NATURALIS
nomen amni. In ponto fluuius Astaces rigat campos, in quibus pastæ nigro lacte equæ
gentem alunt. In Reatino fons Neminiæ appellatus, alio atque alio loco exoritur, annonæ
mutationem significans. brundusii in portu fons, incorruptas præstat aquas nauiganti-
bus. Lyncestis aqua, que uocatur acidula, uini modo temulentos facit. item in Paphlago
nia, & in agro Caleno. In Andro insula templo Liberi patris fontē nonis Ianuarijs sem-
per uini sapore fluere Mutianus ter cos. credit : Diotecnosia uocatur. Iuxta Nonacrim
Arcadie Styx, nec odore differens, nec colore, epota ilico necat. item in Beroso Taurorū
colle tres fontes, sine remedio, sine dolore mortiferi. In Carrinensi Hispaniæ agro duo
fontes iuxtà fluunt, alter omnia respuens, alter absorbens. In eadem gente alius, aurei co-
loris omnes ostendit pisces, nihil extra illam aquā cæteris differentes. In Comensi iuxta
Lariū lacum, fons largus, horis singulis semper intumescit ac residet. In Cydonia insula
ante Lesbon fons calidus, uere tantū fluit. Lacus Sinnaus in Asia circumnascente ab syn
thio inficit. Colophone in Apollinis Clarij specu lacuna est, cuius potu mira redduntur
oracula, bibentiū breuiore uita. Amnes retro fluere & nostra uidit ætas, Neronis princi
pis annis supremis, sicut in rebus eius retulimus. Iam omnes fontes æstate que hyeme ge-
lidiores esse, quē fallit. Sicut illa permira naturæ opera, æs & plumbū in massa mergi, di-
latata fluitare. Eiusdemque pōderis alia sidere, alia inuehi. Onera in aqua facilius moueri.
Thyrreū lapidē quāuis grandē innatare, eundēque cōminutū mergi. Recētia cadauera ad
uadū labi, intumescētia attolli. Inania uasa haud facilius que plena extrahi. Pluuias salinis
aquas utiliores esse, que reliquas : nec fieri salem nisi admixtis dulcib. Marinas tardius gela
re, celerius accendi. Hyeme mare calidius esse, autumno salsius. Omne oleo tranquillari.
Et ob id urinantes ore spargere, quoniā mitiget naturā asperā, lucemque deportet. Niues
in alto mari nō cadere. Cum omnis aqua deorsum ferat, exilire fontes, atque etiā in Ætnæ
radicibus flagrantis in tantū, ut quinquagena & centena milia pass. harenas flammarum
globus eructet. Ignium & aquarum iuncta miracula, & de maltha. \Cap. CIIII/
IAmque & ignium, quod est naturæ quartū elementum, reddamus aliqua miracula. Sed
primum ex aquis. In Comagenes urbe Samosata stagnum est, emittens limum (mal-
tham uocāt) flagrantē : cum quid attigit solidi, adhæret. præterea tactus sequitur fugien-
tes. Sic defendêre muros oppugnāte Lucullo, flagrabatque miles armis suis : Aquis etiam
accenditur. Terra tantum restingui docuere experimenta.
De Naphtha. \Cap. CV/
SImilis est natura naphthæ : ita appellatur circa Babyloniā, & in Austagenis Parthiæ
profluens, bituminis liquidi modo. Huic magna cognatio igniū, transiliuntque proti-
nus in eam undecunque uisam. Ita ferunt à Medea pellicē crematā, postque sacrificatura ad
aras accesserat, corona igne rapta. De semper ardentibus locis. \Cap. CVI/
UErum in montiū miraculis, ardet Æthna noctibus semper, tantoque æuo ignium ma
teriæ sufficit, niualis hybernis temporibus, egestumque cinerē pruinis operiēs. Nec
in illo tantū natura sæuit, exustionē terris denuncians : Flagrat in Phaselide mons Chi-
mæra, & quidem immortali diebus ac noctibus flamma. Ignem eius accendi aqua, extin-
gui uero terra aut fœno, Gnidius Ctesias tradit. Eadē in Lycia Hephæstij montes, tæda
flammante tacti, flagrant adeo, ut lapides quoque riuorū & harenæ in ipsis aquis ardeant :
aliturque ignis ille pluuijs. Baculo si quis ex ijs accēso traxerit sulcos, riuos igniū sequi nar
rant. Flagrat in Bactris Cophāti noctibus uertex. Flagrat in Medis & Cestia gente con-
finio Persidis : Susis quidē ad turrim albā, è xv. caminis, maximo eorū & interdiu. Cam-
pus Babyloniæ flagrat, quadā ueluti piscina iugeri magnitudine. Item Æthiopum iuxta
Hesperium montē, stellarū modo campi noctu nitent. Similiter in Megalopolitanorum
agro, tametsi internus sit ille iucundus, frondemque densi supra se nemoris nō adurens, &
iuxta gelidum fontem semper ardens. Nymphæi crater dira Appolloniatis suis portēdit,
ut Theopompus tradidit. Augetur imbribus, egeritque bitumen, tēperandum fonte illo
\ingusta/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00