Transcription(s) de cette page

Livre III page 32 (français)

[Page] 32 C. PLINII NATURALIS

uapor abstulerit, & illinc rigor. Neque ēm deesse arbitror terris, aut nō esse globi formā,
sed inhabitabilia utrinque incōperta esse. Hæc mensura currit à littore Æthiopici oceani,
quà modo habitat, ad Meroen dl. M. Inde Alexandriam duodecies centena milia quin-
quaginta. Rhodū quingenta octogintatria. Gnidū octogintaquatuor milia quingenti.
Con uigintiquinque milia. Samum c milia. Chiū lxxxiiij. milia. Mitylenen lxv. milia. Te-
nedon xxviij. milia. Sigæū promōtoriū xij. milia quingenti. Os Ponti cccxij. milia quin-
genti. Carambin promontoriū cccl. Os Meotidis cccxij. milia quingenti. Ostium Tana-
is cclxv. M. qui cursus cōpendijs maris breuior fieri potest lxxxix. M. Ab ostio Tanais
nihil modicū diligētissimi autores fecere, Artemidorus ulteriora incōperta existimauit
cum circa Tanaim Sarmatarū gentes degere fateretur ad septentriones uersas. Isidorus
adiecit xiic M. l. usque ad Thulen, quæ cōiectura diuinationis est. Ego nō minore que pro
xime dicto spatio, Sarmatarū fines nosci intelligo. Et alioquin quātum esse debet, quod
innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat. Unde ulteriorē mensuram inha-
bitabilis plagæ, multo esse maiorē arbitror. Nam & Germania immēsas insulas nō pri-
dem cōpertas, cognitū habeo. De longitudine ac latitudine hæc sunt, quæ digna memo-
ratu putem. Uniuersum aūt hunc circuitum Erastothenes, in omniū quidē literarū subti
litate, & in hac utique præter ceteros solers, quā cunctis probari uideo, ducētorū quinqua
gintaduorū miliū stadiū prodidit. Que mensura Romana cōputatione efficit trecenties
quindecies cētena milia. pass. Improbū ausum : uerū ita subtili computatione cōprehen-
sum, ut pudeat nō credere. Hipparchus & in coarguendo eo, & in reliqua omni diligētia
mirus, adijcit stadiorū paulo minus xxv. milia. Harmoniaca mūdi ratio. \Cap. CIX/
ALia Dionysodoro fides : neque enim subtrahā exemplū uanitatis Græcæ maximum.
Melius hic fuit, Geometrica scientia nobilis. Senectam diem obijt in patria. Funus
duxere ei propinquæ, ad quas pertinebat hæreditas. Eæ cum secutis diebus iusta perage
rent, inuenisse dicuntur in sepulchro epistolā Dionysodori nomine ad superos scriptā.
Peruenisse eum à sepulchro ad infimā terrā : esseque eo stadiorum quadragintaduo milia.
Nec defuere geometræ, qui interpretarent significare epistolā à medio terrarū orbe mis-
sam, quò deorsum ab summo longissimū esset spatium, & idem pilæ mediū. Ex quo con-
secuta cōputatio est, ut circuitu esse ducēta quinquagintaquinque milia stadia pronuncia-
rêt. Harmoniaca ratio, quæ cogit rerū naturā sibi ipsam cōgruere, addit huic mēsuræ sta
dia septem milia, terramque nonagesimamsextammillesimam totius mundi partē facit.

C. PLINII SECUNDI NATURALIS HI-
STORIÆ LIBER III
P R O ΠM I U M

HACTENUS de situ & miraculis terræ, aquarumque ac siderum, &
ratiō e uniuersitatis atque mēsura. Nunc de partibus, quanque infi-
nitū id quoque existimat, nec temere sine aliqua reprehēsione tra
ctatū. Haud ullo in genere uenia iustior est, si modo minime mi-
rum est, hominē genitum nō omnia humana nouisse. Quapro-
pter autorē neminē unum sequar, sed ut quenque uerissimum in
quaque parte arbitrabor. Quoniā commune fermè omnibus fuit,
ut eos quisque diligētissime situs diceret, in quibus ipse, prodebat,
ideo nec culpabo aut coarguā quenque. Locorū nuda nomina, &
quanta dabitur breuitate ponentur, claritate cuasisque dilatis in suas partes. Nunc enim
sermo de toto est. Quare sic accipi uelim, ut si uidua fama sua nomina, qualia fuere pri-
mordio ante res ullas gestas, nuncupentur, & sit quædam in his nomēclatura quidē, sed
mundi rerumque naturæ. Terrarum orbis uniuersus in tres diuiditur partes, Europam,
Asiam, Africā. Origo ab occasu solis & Gaditano freto, quà irrūpens oceanus Atlāticus
\in/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00