Transcription(s) de cette page

Livre III page 37 (français)

HISTORIÆ LIBER III [Page] 37

capita, Uasco & lucus Augusti. Oppida uero ignobilia xix. sicut xxiiij. Nemausiensibus
attributa. Adiecit formulæ Galba imperator ex inalpinis Auanticos, atque Ebroduntios.
quorū oppidum Dinia. Longitudinē prouinciæ Narbonēsis ccclxx. M. p. Agrippa tra-
dit, latitudinem ccxlviij. Italia, Tiberis, Roma, Campania. \Cap. V/
ITalia dehinc, primique eius Ligures, mox Hetruria, Umbria, Latiū, ubi Tiberina ostia
& Roma terrarū caput xvi. M. P. interuallo à mari. Uolscorū postea littus & Campa
niæ, Picentinum inde, ac Lucanum Brutiumque : quò longissime in meridiem, ab alpium
penè lunatis iugis, in maria excurrit Italia. Ab eo Græciæ ora, mox Salentini, Pediculi,
Apuli, Peligni, Frentani, Marrucini, Uestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Ue
neti, Carni, lapides, Istri, Liburni. Nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse
merito, si breuiter atque in transcursu, ad hunc modum dicatur terra, omnium terrarum
alumna eadē & parēs, numine deûm electa, quæ cælum ipsum clarius faceret, sparsa con-
gregaret imperia, ritusque molliret : & tot populorum discordes ferasque linguas, sermo-
nis commercio contraheret ad colloquia, & humanitatem homini daret, breuiterque una
cunctarum gentium in toto orbe patria fieret. Sed quid agam. Tanta nobilitas omnium
locorum, quos quis attigerit, tanta rerum singularum populorumque claritas tenet. Urbs
Roma, uel sola in ea, & digna tam festa ceruice facies, quo tandem narrari debet opere.
Qualiter Cāpaniæ ora per se, felixque illa ac beata amœnitas. ut palàm sit, uno in loco gau
dentis opus esse naturæ. Iam uero tota ea uitalis ac perennis salubritatis cœli temperies
est, tam fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxij satus, tam opaca nemora, tam muni-
fica syluarum genera, tot montiū afflatus, tanta frugum & uitiū olearumque fertilitas, tam
nobilia pecori uellera, tot opima tauris colla, tot lacus, tot amniū fontiumque ubertas, to-
tam eam perfundens, tot maria, portus, gremiumque terrarum commercio patens undi
que : & tanquam ad iuuandos mortales, ipsa auide in maria procurrens. Neque ingenia ri-
tusque ac uiros, & lingua manuque superatas cōmemoro gentes. Ipsi de ea iudicauere Græ-
ci, genius in gloriam suam effusissimum, quotam partem ex ea appellando Græciam ma-
gnam. Nimirum id quod in mentione cæli fecimus, hac quoque in parte faciendum est,
ut quasdam notas ac pauca sidera attingamus. Legentes tantum quæso meminerint, ad
singula toto orbe edisserenda festinari. Est ergo folio maxime querno assimulata, multo
proceritate amplior quàm latitudine, in læua se flectens cacumine, & Amasonice figura
desinens parmæ, ubi à medio excursu Cocinthos uocat, per sinus lunatos duo cornua e-
mittens, Leucopetrā dextera, Laciniū sinistra. Patet longitudine ab alpino fine prætorie
Augustæ per Urbem Capuamque cursu meante Rhegium oppidum in humero eius si-
tum, à quo ueluti ceruicis incipit flexus, decies centena & uiginti M. passuum : multoque
amplior mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas vin latus digredi uideretur. lati
tudo eius uaria est, ccccx. milium inter duo maria, inferum & superum, amnesque Uarum
atque Arsiam : mediæ atque fermè circa urbem Romam ab ostio Aterni amnis in Adriati-
cum mare influentis, ad Tiberina ostia cxxxvi. & paulo minus à Castro nouo Adriaici
maris Alsium ad Tuscum æquor, haud ullo loco cc. in latitudinem excedens. Uniuer-
sæ autem ambitus à Uaro ad Arsiam xxx pass. lviij. efficit. Abest à circumdatis terris,
Istria ac Liburnia quibusdam locis c. M. pass. ab Epiro & Illyrico l. Ab Africa minus CC.
ut autor affirmat Uarro. Ab Sardinia cxx. M. Ab Sicilia M.d. A Corcyra minus lxx.
Ab issa l. Incedit per maria cæli regione ad meridiem quidem : sed si quis id diligenti sub
tilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem. Nunc ambitum eius urbes’ que
enumerabimus. Qua in re præfari necessarium est, autorem nos diuum Augustum se-
cuturos, descriptionem’ que ab eo factam Italiæ totius in regiones xi. sed ordine eo qui
littorum tractu fiet : urbium quidem uicinitates oratione utique præpropera seruari
non posse : itaque interiori in parte digestionem in literas eiusdem nos secuturos, colo-
niarum mentione signata, quas ille in eo prodidit numero. Nec situs originesque persequi
\d/ \facile/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00