Transcription(s) de cette page

Livre III page 38 (français)

[Page] 38 C. PLINII NATURALIS


facile est, Ingaunis Liguribus (ut ceteri omittantur) agro tricies dato. Igitur ab amne Ua
ro Nicæa oppidum à Massiliensibus conditum. Fluuius Pado : alpes, populique inalpini
multis nominibus, sed maxime capillati : oppidum Uediantiorū ciuitatis Cemelion, por
tus Herculis Monœci, Ligustica ora. Ligurum celeberrimi ultra alpes Sallyi, Deceates,
Oxubij : citra Ueneni, & Caturigibus orti Uagiēni, Statyelli, Uibelli, Magelli, Euburia
tes, Casmonates, Ueliates, & quorū oppida in ora proxima dicemus. Flumen Rutuba,
oppidum albium Intemeliū, flumen Merula, oppidum albiū Ingaunū, portus uadum Sa
batium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluuius Feritor, portus Delphini, Tigulia,
intus Segesta Tiguliorum. flumen Macra Liguriæ finis. A tergo autem supradictorum
omnium Apenninus mons Italiæ amplissimus, perpetuis iugis ab alpibus tendens ad
Siculum fretum. Ab altero eius latere ad Padum amnem Italiæ ditissimum, omnia no-
bilibus oppidis nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Barderate, Industria, Polentia,
Carrea quod Potentia cognominatur, Forfului quod Ualentinū, Augusta Uagienno
rum, Alba Pompeia, Asta, aquis Statyellorum. Hæc regio ex descriptione Augusti no-
na est. Patet ora Liguriæ inter amnes Uarum & Macram ccxi. M. p. Adnectitur septi-
mæ in qua Hetruria est ab amne Macra, ipsa mutatis sæpe nominibus. Umbros inde
exegere antiquitus Pelasgixhos Lydi, à quorum rege Tyrrheni, mox à sacrifico ritu lin-
gua Græcorum Thusci sunt cognominati. Primum Hetruriæ oppidum Luna portu no
bile. Colonia Luca à mari recedens, propiorque Pisæ inter amnes Auserem & Arnum
ortæ à Pelope Pisi’ que, siue Atintanis Græca gente. Uada Uolaterrana, fluuius Cecin-
na, Populonium Hetruscorum quondam hoc tantum in littore. Hinc amnes Prille, mox
Umbro nauigiorum capax, & ab eo tractus Umbriæ portusque Telamon, Cossa Uol-
cientium à populo Romano deducta, Grauiscæ, Castrum nouum, Pyrgi, Cæratanusam
nis, & ipsum Cære intus M. pass. quatuor, Agylla à Pelasgis conditoribus dictum : Al-
sium, Fregenæ. Tiberis amnis à Macra cclxxxiiij. M. pass. intus coloniæ, Falisca Argis
orta (ut autor est Cato) quæ cognominatur Hetruscorum, Lucus Feroniæ, Rusellana,
Senensis, Sutrina. De cætero Aretini ueteres, Aretini sidentes, Aretini Iulienses, Ami-
tinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates, Clusini no-
ui, Clusini ueteres, Fluētini prefluēti Arno appositi, Fesulæ, Ferentinū, Fescennia, Hor-
tanum, Herbanum, Nepet, Nouem pagi, præfectura claudia Foroclodij, Pistorium,
Perusia, Suanenses, Saturnini, qui ante Aurinini uocabantur, Sudertani, Statones, Tar-
quinienses, Tuscanienses, Uetulonienses, Ueientani, uesentini, Uolaterrani cognomi-
ne hetrusci, Uolsiniēses, Ueientani, Uesentini, Uolaterrani cognomi-
ne Hetrusci, Uolsiniēses. In eadem parte oppidorum ueterum nomina retinē t agri Cru-
stuminus, Caletranus. Tiberis antea Tybris appellatus, & prius Albula, è media ferè
longitudine Apennini finibus Aretinorum profluit tenuis primo, nec nisi piscinis corri
uatus, emissusque nauigabilis, sicuti Tinia & Glanis influentes in eum, nouenorū ita con-
ceptu dierū, si non adiuuent imbres : sed Tiberis propter aspera & confragosa, ne sic qui-
dem præterquā trabibus uerius quàm ratibus longe meabilis fertur, per cl. M. passuū nō
procul Tiferno Perusiaque & Ocriculo, Hetruriam ab Umbris ac Sabinis, mox citra xiij.
M. pass. urbis Ueientē agrum à Crustumino, dein Fidenatē Latinumque à Uaticano di-
rimens : sed infra Aretinum Glanim duobus & xl. fluuijs auctus, præcipuis autem Nare
& Aniene, qui & ipse nauigabilis Latium includit à tergo, nec minus tamen aquis ac tot
fontibus in urbem perductis : & ideo quamlibet magnarū nauium ex Italo mari capax,
rerum in toto orbe nascentiū mercator placidissimus. Pluribus propè solus, quàm ceteri
in omnibus terris amnes, accolitur aspiciturque uillis. Nullique fluuiorum minus licet inclus
sis utrinque lateribus : nec tamen ipse pugnat, quanque creber ac subitis incremētis, & nus-
quā magis aquis quàm in ipsa urbe stagnantibus. Quinimò uates intelligitur potius ac
monitor, auctu semper religiosus uerius quàm seuus. Latium antiquū à Tiberi Circeios
seruatū est M. P. L. longitudine. Tam tenues primordio imperij fuere radices. Colonis
\sæpe/

Historique de la transcription

  • Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
  • Modifié le 30/11/1999 00:00:00