Transcription(s) de cette page
Livre III page 39 (français)
HISTORIÆ LIBER III [Page] 39
sæpe mutatis tenuere alij alijs tēporibus, Aborigines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci,
Rutuli. Et ultra Circeios Uolsci, Osci, Ausones, unde nomē modo Latij processit ad Li
rim amnem. In principio est Ostia colonia à Romano rege deducta. Oppidum Lauren-
tum, lucus Iouis indigetis, amnis Numicius, Ardea à Danae Persei matre condita. Dein
quondam Aphrodisium, Antium colonia. Astura flumen & insula. Fluuius Nymphæ-
us, Clostra Romana. Circeij quondam insula immenso quidem mari circundata (ut cre-
ditur Homero) at nunc planicie. Mirum est quod hac de re tradere hominū notitiæ pos-
sumus. Theophrastus, que primus externorū aliqua de Romanis diligētius scripsit (nam
Theopompus, ante quē nemo mentionem habuit, urbem duntaxat à Gallis captā dixit :
Clitarchus ab eo proximus, legationē tantum ad Alexandrū missam) hic iam plusquam
& fama, Circeiorū insule & mensurā posuit stadia lxxx. in eo uolumine quod scripsit Ni
codoro Atheniensiū magistratui, que fuit urbis nostræ cccclx. anno. Quicquid est ergo ter
rarū præter x. M. p. prope ambitus, adnexū insulæ. Post eum annum accessit Italiæ aliud miraculū : A Circeijs palus Pomptina est, quē locū xxiij. urbiū fuisse Mutianus ter cōsul
prodidit : Dein flumē Ufens, supra quod Tarracina oppidū, lingua Uolscorū Anxur dixtū :
& ubi fuere Amyclæ à serpentibus deletæ. Dein locus Spelūce, lacus Fundamus, Caieta
portus. Oppidū Formie, Hormie dictū, ut existimauere, antiqua Lestrygonū sedes. Ul-
tra fuit opidū Pyræ. Colonia Minturnæ, Liri amne diuisa Glanico appellato. Oppidum
Sinuessa extremū in adiecto Latio, quam quidā Sinopen dixere uocitatā. Hinc felix illa
Campania est. Ab hoc sinu incipiūt uitiferi colles, & temulētia nobilis succo pro oēs terras
inclyto, atque (ut ueteres dixere) summū Liberi patris cum Cerere certamē. Hinc Setini &
Cæcubi obtendunt agri. His iungunt Falerni, Caleni. Dein cōsurgūt Massici, Gaurani,
Surrentinique montes. Ibi Laborini campi sternunt, & in delicias alicæ polit messis. Hæc
littora fontibus calidis rigantur : præterque cætera in toto mari cōchylio & pisce nobili an
notantur. Nusquā generosior oleæ liquor. Et hoc quoque certamen humanæ uoluptatis
tenuere Osci, Græci, Umbri, Tusci, Campani. In ora Sauo fluuius, Uulturnū oppidum
cum amne, Liternū, Cumæ Chalcidensium, Misenum, portus Baiarū, Bauli, lacus Lucri
nus & Auernus, iuxta quem Cimmerium oppidum quondam. Dein Puteoli colonia,
Dicæarchia dicti : postque Phlegræi campi, Acherusia palus Cumis uicina. Littore autem
Neapolis, Chalcidēsium & ipsa, Parthenope à tumulo Sirenis appellata : Herculanium,
Pompeij : haud procul spectante monte Uesuuio, alluente uero Sarno amne, ager Nuce
rinus : & ix. M. passuum à mari ipsa Nuceria. Surrentum cum promontorio Mineruæ,
Sirenum quondam sede. nauigatio à Circeis duodeoctoginta M ; passuū patet. Regio ea
à Tiberi prima Italiæ seruatur, ex descritpione Augusti. Intus coloniæ, Capua ab cam-
po dicta, Aquinum, Suessa, Uenafrum, Sora Teanum Sidicinū cognomine, Nola. Op-
pida Abellinum, Aricia, Alba longa, Acerani, Allisani, Atinates, Alterinates, Anagni-
ni, Atellani, Asulani, Arpinates, Auximates, Auellani, Alfaterni : et qui ex agro Latino,
item Hernico, item Labicano cognominati : Bouillæ, Calatiæ, Casinum, Calenum, Capi
tulum, Cernetum, Cernetani qui Mariani cognominantur : Corani à Dardano Troiano
orti : Cubulterini, Castrimonienses, Cingulani : Fabienses, in monte Albano Foropopu
liēses. Ex Falerno Frusinates, Ferentinates, Freginates, Fabraterni ueteres, Fabraterni
noui, Ficolēses, Fregellani, Foroappi, Forentani, Gabini, Interamnates, Succasani qui et
Lirinates uocant, Ilionēses, Lauinij, Norbani, Nomentani, Prenestini, urbe quondā Ste
phane dicta, Priuernates, Setini, Signini, Suessulani, Telini Trebulani cognomine Ba-
linienses, Trebani, Tusculani, Uerulani, Ueliterni, Ulubrēses, Uluernates, superque Ro
ma ipsa : cuius nomen alterū dicere, arcanis ceremoniarū nefas habet : optimaque & saluta-
ri fide abolitum enunciauit Ualerius Soranus, luitque mox pœnas. Nō alienū uidetur in-
serere hoc loco exemplum religionis antiquæ, ob hoc maxime silentiū institutæ. Nanque
diua Angerona, cui sacrificatur ad diem xij. Cal. Ianuarij. ore obligato obsignatoque simu
\d 2/ \lacrum/
Historique de la transcription
- Ajouté le 30/11/1999 00:00:00
- Modifié le 30/11/1999 00:00:00